{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 11.65-75","citation":"Fredegarius, Chronica 11.65-75","ref":"11.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.65.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"(43). Factum est autem, ut, post quod Pippinus rex urbem Arvernam cepit hac regionem illam totam vastavit, sequente anno, id est anno 11. regni ipsius, cum universa multitudine gentis Francorum Bitoricas venit, castra metatusque est undique et omnia quae in giro fuit vastavit. Circumsepsit urbem munitionem fortissimam, ita ut nullus egredi ausus fuisset aut ingredi potuisset, cum machinis et omni genere armorum, circumdedit ea vallo. Multis vulneratis plurisques interfectis fractisque muris, cepit urbem et restituit eam dicioni sue iure proelii et homines illos, quos Waiofarius ad defendendam ipsam civitatem dimiserat, clementiam sue pietatis absolvit; dimissisque reversi sunt ad propria. Uniberto comite vel reliquos Vascones, quos ibidem invenit, sacramentis datis, secum adduxit, uxores eorum hac liberos in Frantia ambulare praecepit, muros ipsius Bitorice civitatis restaurare iubet, comites suos in ipsa civitate ad custodiendum dimisit. Inde cum omni exercitu Francorum usque ad castro qui vocatur Toartius veniens; cumque in giro castra posuisset, ipse castrus mira celeritate captus atque succensus est, et Vascones, quos ibidem invenit, una cum ipso comite secum duxit in Frantia. Pippinus rex Christo duce cum omni exercitu Francorum cum multa praeda et spolia iterum reversus est ad sedem propriam. (44). Facta est autem longa altercatio inter Pippino rege Francorum et Waiofario Aquitanico principe: Pippinus rex, Deo auxiliante, magis ac magis crescens et semper in se ipso robustior, pras autem Waiofarii et eius tirannitas decrescens cotidie. Waiofarius princeps semper contra praedicto rege Pippino insidias parare dissimulat, nam Mantione comite, consubrino suo, partibus Narbone cum reliquis comitibus transmisit, ut custodias, quod praedictus rex Narbonam propter gentem Saracenorum ad custodiendum miserat, aut ad intrandum aut quando iterum in patria revertebant, capere aut interficere eos potuissent. Factum est, ut Australdus comis et Galemanius itemque comis cum pares eorum ad propria reverterent.","prev":{"citation":"Chronica 11.54-64","label":"11.54 to 11.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.54"},"next":{"citation":"Chronica 11.76-89","label":"11.76 to 11.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.76"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}