{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 2.5.16-32","citation":"Fredegarius, Chronica 2.5.16-32","ref":"2.5.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.16.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Sunt autem his et insulae iste: Brittanice, Sicilia, Euboe, Arlodoscius, Lesbus, Cetera, Iacinctus, Cefalenia, Iabech, Corchira et Cyclates insulae et pars quaedam Asiae, quae appellantur Ionia. Flumen est autem his Tigris, dividens inter Mediam et Babylloniam. Hii sunt fines Iafeth. Filii autem Cham: Chus, ex quo Etpes, Metram, ex quo Aegyptii, Fuit, de quo Troglodiaeae, Canhaan, de quo Afri et Finices. Et filii Chus: Sabaa, Evigilat, Saba, Tregma et Sabachata. Filii autem Regma: Saba et Dedan. Et Chus genuit Nebroth. Et Aegyptiorum patriae cum Mestraim, patrem ipsorum, 8; dicit enim: 'Et Mestraim genuit Ludim, unde Lidii, Enemim, de quo Paphyli, Labain, de quo Laboes, Neptoin et Patrosonim , unde Cretis, Casloin, unde Licii, unde exierunt Phylistini, et Captoroin, unde Cilices'. Cananeorum sunt patriae cum patre eorum 12. Dicit enim: 'Et Canaham genuit Sidona primogenitum, ex quo Sidoni, et Cetheum et Hiebuseum et Amorreum et Gergesseum et Auruchaeum et Aeueum, ex quo Trepolitae, et Araeneum et Aradium, unde Arain, et Samarleum et Amati, unde Amatus'. Est autem habitatio eorum a Rinochoriris usque Gadirat. Ex his autem nascuntur reges vel gentes Aethiopes, Trogloditae, Aggei, Isabin, Hictiofagi, Bellanii, Aegyptii, Finices, Libies, Marmarede, Carifallitae, Misii, Moyssinnoeti, Friges, Magones, Bittinii, Nomades, Licii, Mariandeni, Pamphyli, Mynsudi, Pysidini, Lycalli, Cylices, Maurusii, Cretae, Magartae, Numidae, Macrones, Nasomones. Hii possident Aegyptum usque ad Oceanum. Sunt autem insulae in his communis haec: Corsola, Lupadus, Gaudius, Meletae, Cercenna, Menis, Gardinia, Galata, Corsona, Cretae, Gaulus, Reda, Aethera, Careacus, Aetipalatius, Lesbius, Tenedus, Ymbrus, Iassus, Chobus, Chinidus, Nisurus, Migistae, Ceprus. Qui autem eorum sunt litterati hii sunt: Finices, Aegyptii, Pampbyli, Friges. Sunt autem fines Cham a Rinochoriris, quae dividit Syriam et Aegyptum, usque Garira in longum. Nomina autem gentium hacc sunt: Aegyptus, Aethiopia, quae tendit adversus Indiam, et altera Ethiopia, unde profeciscitur flumen Aethiopum, ErytraS, quod est rubrum, adtendens ad orientem, Thebiae, quae extendit usque Cyrinem, Marmaris, Syrtes Habens gentes Nasomonas, Macas, Tantameos, Libia, e qua Lypti extendit usque minorem Syrtem, Numidia, Masseria, Mauritaniam, quae extendit Herculeas quod eat Heracleoticas stellas contra Gadiram.","prev":{"citation":"Chronica 2.5.1-15","label":"2.5.1 to 2.5.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.1"},"next":{"citation":"Chronica 2.5.33-45","label":"2.5.33 to 2.5.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/2.5.33"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}