{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 5.45.277-292","citation":"Fredegarius, Chronica 5.45.277-292","ref":"5.45.277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.277.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Tunc Theudericus dirigens secraetae puerum ad Tholomeum, inquirens, que suae utilitate proficerit : aut venirit, aut forsitam oportebat rennuere. Tholomeus, his verbis secretissime auditis, dixit ad puerum: 'Nihil paenitus Theuderico remando. Hodiae dies festus est, iussionem agusti omnes senatores in aula imperiae discumbent ad prandium; tu vero ad instar puerum meum mihi ad dorsum obidiens, diligenter adtende, quod ad senato loquer fabolis. Protenus reverte, nuncians ad eum, qui te misit'. Quod cum puer ille huius eadem diae obidiretur, discumbentibus senatoribus ad prandium, dixit Tholomeus : 'Laetus dies huius prandii sit, iocundemur in fabolis. Cum esset leo fortissimus bistiarum, fuitque elictus a cunctis bisteis rex, venientis cunctique in eius occursum , cum iam esset hora prandiae, venit cervus. Cum adorasset leonem, adpraehendit cornum eius, ut ei cervus esset ad prandium. Ille vehementer retragens, cornum amisit, cursuque veloci fugit in heremis. Iusso leonis inter his bisteis missa est vulpis, ut eum veniendum subverterit. Illa cum sit artis suae ingeniosa, iuramentis non pavida, sacramentis praeventum cervum in conspectu leonis adducit. Quod cum iterum adorasset leonum, vehementer ad ipso leone capitur et membratem disrumpitur. Vulpes illa forto ablato cor eius comedit. Leo cum diligerit cor cervi ad manducandum , inquirens et fremens vehementer, omnes bistii pavefactae tremebant, eo quod cor cervi invenire non potuissent. Dixerunt: „Vulpes, qui eum adduxit, ipsa proxemior cunctis fuit, quando deruptus est; illa furavit cor eius“. Adpraehensa cum esset in poena, et quaereretur ei, ut redderet quod furaverat, dixit: „Sine culpa poenas patior: cervos ille non habet cor; nam si cor habuisset, ego eum praevalere non potueram, nec hic numquam venisset. Primo amissum cornum, vix tandem evasit; co pacto cor habens hic reverti potuerat?“ Puer ille diligenter audiens, memoriam retenens, Theuderico velociters narravit consilium Tholomei.","prev":{"citation":"Chronica 5.45.261-276","label":"5.45.261 to 5.45.276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.261"},"next":{"citation":"Chronica 5.45.293-306","label":"5.45.293 to 5.45.306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/5.45.293"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}