{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 7.87","citation":"Fredegarius, Chronica 7.87","ref":"7.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.87.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"Fuit illo tempore reclausus Hospicius apud Necinsem urbem, qui constrinctis catenis a purum corpus ferreis, desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem et paucis dactalus comedebat, in quadragensim a radices herbarum. Qui dum conversaretur in corpore , multae virtutes, pristante Domino, per eodem hostinsi sunt. Chilpericus Desiderium ducem ad praevadendum Petrocorego et Agennum cum exercitum diriget ; qui, fugato Ranoaldo duci, has civitates pervasit eiusque uxorem cunctis rebus expoliavit. Baudastis dux in Vasconia obiit; maximam partem exercitus sui amisit. Anno igitur 7. Childeberti regis, qui erat Chilperici et Gunthramni 21, stilla comitis apparuit . In diae sanctum paschae apud Sexsionas civetate caelum ardere visum est. In Parisiaco vero sanguis dinuo fluxit et super vestimenta multorum hominum cecidit. Valetudinis variae et mortaletas magna eo anno in populo fuit. Igitur legati Chilperici Ansoaldus et Domegyselus, qui ad conspiciendam dotem in Spania fuerant missi, sunt regressi. His diebus Leubildus rex contra Ermenghyldum, filium suum, in exercito resedebat. Tunc filium suum interfecit eiusque mulierem a Grecis liberare non potuit, sed usque in mortem illuc permansit.","prev":{"citation":"Chronica 7.84-86","label":"7.84 to 7.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.84"},"next":{"citation":"Chronica 7.88","label":"Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.88"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}