{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 7.9","citation":"Fredegarius, Chronica 7.9","ref":"7.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.9.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"Franci electum a se regi, sicut prius fuerat, crinitum, inquirentes diligenter, ex genere Priami, Frigi et Francionis super se creant nomen Theudęmarem, filium Richemeris, qui in hoc prilio, co supra memini, a Romanis interfectus est. Substituetur filius eius Chlodeo in regno, utilissimus vir in gente sua, qui apud Esbargium castrum resedebat, quod est in termino Thoringorum. Burgundionis quoque Arrianorum secta utebant, sedentes in Cysalpinis. Chlodeo, missis exploratoribus ad urbem Camaracum , perlustrans omnia, ipse sequitur, Romanus proterit, civitatem capit, usque Suminam fluvium occupavit. Haec generacio fanaticis usibus culta est. Fertur, super litore maris aestatis tempore Chlodeo cum uxore resedens, meridiae uxor ad mare labandum vadens, bistea Neptuni Quinotauri similis eam adpetisset. Cumque in continuo aut a bistea aut a viro fuisset concepta, peperit filium nomen Meroveum, per co regis Francorum post vocantur Merohingii.","prev":{"citation":"Chronica 7.8","label":"Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.8"},"next":{"citation":"Chronica 7.10","label":"Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/7.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/7.10"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}