{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 9.37","citation":"Fredegarius, Chronica 9.37","ref":"9.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.37.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Anno 15. regni Theuderici, cum Alesaciones, ubi fuerat enutritus, preceptum patris sui Childeberti tenebat, a Theudeberto rito barbaro pervadetur. Unde placetus inter his duos regis, ut Francorum iudicio finiretur, Saloissa castro instituunt. Ibique Theudericus cum escaritus utrumque decem milia accessit; Theudebertus vero cum magno exercito Austrasiorum inibi prilium vellens committendum adgreditur. Quod cum undique Theudericus ab exercitum Theudeberti circumdaretur, quoactus atque conpulsus Theudericus, timore perterritus, per pactionis vinculum Alsatius ad parte Theudeberti firmavit; etiam et Suggentensis et Turensis et Campanensis, quos saepius repetibat, idemque amisisse visus est. Regressi uterque ad sidebus propriis. His diebus et Alamanni in pago Aventicense Ultraiorano hostiliter ingressi sunt; ipsoque pago predantes, Abbelenus et Herpinus comitis cum citeris de ipso pago comitebus cum exercito pergunt obviam Alamannis. Uterque falange Wangas iungunt ad prelium. Alamanni Transioranus superant, pluretate eorum gladio trucedant et prosternunt, maximam partem territurio Aventicense incendio concremant, plurum nomirum hominum exinde in captivitate duxerunt; reversique cum predam, pergunt ad propriam. Theudericus has iniurias deinceps integra adsiduetate consilium iniebat, quo pacto Theudebertum potuisset oppremere. Eo anno Belechildis a Teudeberto interfecitur . Theudebertus puella nomen Teudechilde accepit uxorem. Anno 16. Theuderici legationem ad Chlothario diregit, indecans se contra Theudebertum, eo quod suos frater non esset, hostiliter velle adgredere; Chlotharius in solatium Theudeberti non esset. Docatum Denteleni, quem contra Theudeberte cassaverat, si Theudericus Theudebertum superabat, Chlotarius super memorato Denteleno docato suae diciones receperit. Hanc convenenciam a Theudericum et Chlotharium, legatus intercurrentes, firmatam, Theudericus movit exercitum.","prev":{"citation":"Chronica 9.36.48-59","label":"9.36.48 to 9.36.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.36.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.36.48"},"next":{"citation":"Chronica 9.38","label":"Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.38"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}