{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 14","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/14.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Supplementum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"vnde viuunt infantes, perfacile acescit & coagulum subit; verum etiam ipsorum succi, qui tenues atque lymphatici sunt, vix magis in aliam, quam in acescentem diathesin inclinant. Sicut enim homines adulti, phlegmatica temperatura praediti, magnaque succorum pituitosorum copia turgidi in nociuam lymphae coagulationem prae aliis proni exsistunt, admodumque facile in purpuram albam, quae eius progenies est, incidunt; ita eo minus dubitandum est, quin in infantibus acida humorum intemperies longe citius faciliusque possit contingere. §. VIII. Proxime nunc etiam causas inspiciamus procatar Causae recticas. Iam quidem, si debile solidorum robur intuemur, motae debideprehendimus, omnes omnino infantes ex sua ipsius litatis sunt: natura adultis esse imbecilliores, & sensatione magis exdispositio quisita praeditos; nihilominus tamen causae quaedam subhaereditaesse debent speciales, quae ad insignem generis neruosi ria debilitatem & mobilitatem inprimis contribuant, vt in his magis, in aliis minus peruersi motus cieantur. Nihil vero, me iudice, ex omni causarum classe magis huc confert, quam dispositio quaedam haereditaria, a parentum alterutro in sobolem propagata. Quare saepissime vsu venire solet, vt a parentibus non ita bene valentibus, aut crebriori veneris vsu rerumque abstrusarum inuestigatione confectis, aut senio fractis, aut luxu corruptis infantes progignantur, qui a primo conceptionis actu infirma valetudine vtuntur, & vitia quaedam connata habent, quae nulla vnquam arte aut solertia possunt remoueri. Id quod nisi obstaret, minime nos haberemus tot vbique padagricos & calculosos, qui suae miseriae solatium anxii apud medicos frustra quaerunt. CAP. I. De morbis infantum in genere. Si qua autem labes mediante generatione in teneram progeniem traducitur, a matre profecto vterum gerente hoc maximam partem fieri solere deprehendimus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 13","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/13"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 15","label":"CAPVT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/15"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}