{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 22","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/22.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Supplementum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"labascentis iaceant. Multo vero magis haecce doctrina videtur necessaria, quia generalia quaedam praemonenda sunt, quae deinceps in speciali cuiusuis morbi explicatione abhinc repeti & in vsum conuerti poterunt, ne vnum idemque saepius proferre opus habeamus. Quam primum in lucem editus est foetus, statim de- Infans bet, post vasorum vmbilicalium ligaturam & resectionem, abluendus. in balneo tepido ablui, quod ver ex sola aqua, vel ex aqua & vino simul mixtis paratur, huncque simul vsum praestat, vt aequalis sanguinis distributio per totum corpus promoueatur. Inter haec quoque obstetrici commodus conceditur locus & tempus, vt, si quid a partus laboribus male conformatum in capite, aut aliis corporis partibus compareat, ab eadem in melius effingatur, & in naturalem formam restituatur. Quare artus omnes blande contrectando explicet, crura & brachia saepius contrahat & expandat, vt, quid in articulis muci, vel lentoris residet, dissipetur: neque minus inferiorem partus ventrem vola manus frequenter mulceat, & partes excretionibus dicatas, leniter fricando, ad sordium eliminationem excitet. §. III. Tum vero ante omnia dispiciendum est, an firmus, -- debilis robustus, & perferendis mortalium vicissitudinibus ido-roborandus neus, an vero debilis ac infirmus sit partus. Id quod vel ex debili eius voce & respiratione, vel exinde iudicare licet: si ipsa mater tenerae morbidaeque est constitutionis, & sub grauiditatis decursu variis corporis animique aegritudinibus male fuit affecta, si agitatio foetus, in vtero adhuc exsistentis debilior iusto se manifestauit, vel si partus diffiilis, & ante iustum pariendi tempus septimo aut octavo mense contigit. Siquidem his omnibus infantes multum CAP. II. De regimine recens natorum, tum infirmantur, & ad morbos redduntur procliues, dum ex sapienti CELSI effato imbecillitas omnibus morbis patet. Quod si igitur recens natus praeter naturam debilis ex dictis signis concluditur, vtique eundem refocillare expedit: quod optime perficitur, si more inter obstetrices recepto in vino tepido abluatur, leniter fricetur, pectorique, dorso & vertici spiritus quidam analepticus inungatur, vel si halitus caryophyllis aromaticis, aliisque aromatibus masticatis vigoratus ori inspiretur, vel pauxillum vini Rhenani, vel aquae cinamomi infundatur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 21","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/21"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Supplementum 23","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/23"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}