{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 11-2","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 11-2","ref":"11-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/11-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/11-2.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Sicut subtilissima, spirituosa & temperate sulphurea alimentorum & medicamentorum pars, & purissimus, temperate calidus aër, egregie vires motrices restituit; ita nihil magis eas destruit, quam putredo sive putridus vapor. XXIV. Putredine, quae mixtionem & structuram corporis animantium potenter destruit, nihil vitae potest esse infensius, & haec quoque indivulsus comes atque effectus est exstincti sanguinis circuli, & causa praecipua mortis, sive plenariae systoles atque diastoles, adeoque fluidorum progressus, exstinctionis. Scholion. Quod ex sphacelo partis externae, item ex putredine teterrima, quam cancer secum gerit, vitalium virium successiva & tandem plenaria defectio fiat; vix alia est causa, quam quod subtilissimus putridus vapor nobilissimam sanguinis partem, quae vitalibus motibus praesidet, inficiat & in totum corrumpat. Pestis, aliique maligni morbi contagiosi, non ulla alia ratione tam infensi vitae sunt & tam celeriter necant, quam quod penetranti ac tenuissima putrilagine interiorem & subtiliorem spirituosam sanguinis partem inficiant, unde mox vires prosternuntur. Sique rem accuratius perpendimus, mortis praecipua & familiarissima causa est interna sphacelatio visceris nobilioris aut partium, quae exquisito sensu ac motu gaudent, ut sunt ventriculus, intestina, meninges. Qua de re legatur dissertatio nostra de generatione mortis in morbis. Provocamus ad omnes, qui dissectionibus ex morbis defunctorum operam navarunt, annon semper in sectione. etiam mox post mortem instituta, foetidissima & intolerabilis putrilago, quae neutiquam est in iis, qui morte violenta pereunt, observetur. Et quis dubitet, interitus causam non tam partis destructionem a sphacelo sed potius putredinem, quae principium illud vitale inficiat & contaminet, existere?","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 10-2","label":"CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 12-2","label":"CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/12-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}