{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 119","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/119.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"XXXIII. Ubi cor majus cum vasis capacioribus sed paucioribus est, genus vero fibrarum crassitie ac densitate, adeoque immobilitate laborat, sanguinis circulus tardior est, & pulsus magnus, tardus tamen evadit. Scholion. Ejusmodi homines sunt quidem tardiores, tam in animi quam corporis actionibus, constantiores tamen & judicio valent & vocari solent sangvineo melancholici: & quia senectute talis fit fibrarum dispositio, senes plerumque pulsum durum tardum & magnum habent. XXXIV. Qui fibras valde spongiosas & laxas, venas vero cum corde parvas habent, in is valde debiliter & langvide cursus sangvinis & humorum fertur, & ii vocari solent phlegmatici: & horum actiones, tam quoad ingenium, quam quoad corpus, langvidae debilesque sunt. XXXV. Quandocunque vasa copiosa, sed non adeo ampla sunt, & cor mediocre, fibrae quoque nec adeo laxae, nec adeo strictae, tunc temperatior & placidior sangvinis cursus est, nec nimis celer, nec nimis tardus, nec nimis vehemens nec nimis debilis: temperamentum sangvineum sit, quod quia in mediocritate consistit, optimum est. XXXVI. Ubi cor angustius cum angustioribus vasis est, fibrae vero tensae, renitentes & tenerae; pulsus celer, qui ex frequentia judicari debet, fit & tunc sangvinis motus celeriter per corporis vasa fertur & tales simpliciter cholerici audiunt & in omnibus actionibus valde sunt praecipites. XXXVII. Si vasculosum genus minus capax est fibrae vero rudiores Dig 120 CAP. VII. DE SANGVINIS CIRCULO PER PULMONES diores, duriores crassiores, sangvis tardius evolvitur & ita: pure sic dictum melancholicum corporis temperamentum evadit, quod ratione corporis & animi actionum miserum est.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 118","label":"CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/118"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 120","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/120"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}