{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"At vero exquisitior rerum naturae cognitio est quoque clavis anatomiae, utpote physicae scientiae adminiculo, ea, quae sensu cognoscuntur in corporis abditis, explicantur & usus fabricae partium corporis investigatur recteque recluditur, hinc facile apparet, sine physica doctrina & anatomicum studium non multum juvare sed truncum & mancum esse atque olim fuisse. Quidam, spretis omnibus aliis, notitiam causarum proximarum morbificarum in praxi vnice urgebant & has triplices esse dicebant, laxum nempe strictum & ex utroque mixtum: eamque ob causam triplices tantum medendi indicationes & fontes curandi statuebant: strictum scilicet esse laxandum, laxum vero roborandum, et, si neutrum fuerit, utroque modo faciendum judicabant. Et hi medici, ob hanc angustam & brevem methodum, dicti fuerunt methodici, cujus sectae auctores Themison Laodiceus & Asclepiades celebrantur. Scholion. Indicationes utique curandi sunt paucae & simplices, quia à paucissimis & simplicissimis causis morbi oriuntur. Hinc vires quoque medicamentorum à paucioribus proprietatibus pendent, eaeque ad paucas classes reduci possunt. Inque eo laudanda erat methodicorum intentio; sed quia physices ac anatomes studio carebant; neque vires remediorum experientia practica rite consequi poterant, neque vitae neque mortis, neque sanitatis & morborum naturam nec verus indicationes ac remediorum vires recte intelligere poterant. Ceterum de origine & auctoribus, sectarum in medicina legi merentur Plinius in Hist. Nat. L. XXIX. C. II. Caelius Aurelianus L. I. C. 31. Corn. Celsus in praesatione operis sui & Castellanus, adde Conringii introductionem in medicinam. Galenus, anno post Christum natum 140. Aristotelis physica principia, quatuor elementa & ex his productas temperies ac intemperies quatuor qualitates ac humores, infelici tamen sidere, in medicinam induxit, quem κατα πόδ πόδα, ad seculum fere decimum sextum, plerique Arabes, Graeci, Latini, Itali, Hispani & Germani securi sunt. Scholion. Non incongrue medicina, in nominalem & realem distingnenda videtur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 14","label":"VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/14"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 16","label":"VARIIS SECTIS & OPINIONIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/16"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}