{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 166","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/166.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Quia materia nutritionis est gelatinosus succus, hinc alimenta, quae copiam gelatinae continent, nutritioni admodum idonea sunt, quae vero parum gelatinosae substantiae complectuntur, nutritioni quoque minus apta existunt. Scholion. Carnes itaque juniorum animantium succulentae, bovinae, vitulinae, vervecinae, gallinaceae, pulli, ova quoque & ex illis parata juscula celerem nutritionem efficiunt & sangvinem morbo absumtum, vel extra largissime effusum, celerrime restituunt, hinc Gallorum natio, qui hoc victu delectantur, ad sangvinis emissiones promtissima est. Patet porro ex dictis ratio, quare alimenta ex plantis vel vegetabilibus, si semina exceperis, desumta parum nutriant. XIV. Quia auctio est expansio partis quoad omnem dimensionem, haec vero fieri nequit, nisi succus nutritius omnes poros subeat, & fibris adponatur; non potest autem eos subire, nisi 1) valde sit subtilis 2) motu & pressione intus adigatur; neque potest assimilari nisi sub quiete: ergo ad nutritionem absolvendam opus est subtilitate partium materiam nutritiam constituentium, opus quoque est calore ac motu, quo materia intrudatur, denique quiete, ut apponatur. Scholion. Observamus in vegetabilium nutritione aquam pluvialem, quae omnium levissima & subtilissima est, optimam esse, sique velimus per tempus virides plantas vel flores conservare, opus est, ut quotidie aquam renovemus, ex qua tantum subtilem ET Svcco NVTRITIO. tilem & spirituosam partem recipiunt, relicta inutili crassiori, quae facile putrescit. Novimus quoque albumen ovorum esse veram nutritionis pullorum, ovis inclusorum, materiam, quod ex tenuissimis partibus constare debet, alias calore non ita resolvi posset, ut minimas in semine latitantes partes subire atque expandere posset. XV.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 165","label":"NUTRITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/165"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 167","label":"NUTRITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/167"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}