{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 177","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/177.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"stum motu fermentativo ita dissolvitur, ut non amplius mustum maneat, sed in vinosum liquorem transeat. Quod vero alimenta in ventriculo atque intestinis intime dissolvantur, ex eo patescit, quia post solutionem & simulac e ventriculo fuerunt egressa, color, sapor, odor & consistentia immutatur. XII. Intima dissolutio corporum sine fermentatione, quae motus intestinus est, mixti partes unitas intime solvens, fieri nequit: nullum hinc dubium est, quin in ventriculo etiam atque in intestinis tenuibus actus fermentationis celebretur. Scholion. De fermentatione ciborum in ventriculo, ejus turgescentia & inflatio, item ructus & flatus qui prodeunt, testari possunt: & ficuti fermentationis effectus est acescentia, ita ciborum reliquiae, quae a resolutione ciborum in ventriculo remanent, manifestum saporem & odorem acidum prae se fertunt, sique fermentatio paulo intensior & acrior est, quemadmodum fit in hypochondriacis, copia acidi exsuperantis in ventriculo progeneratur, adeo ut omnia in ventriculum ingesta acescant live in acidum liquamen mutentur. XIII. Sicut omnis fermentatio fermentescibilium a fermento, quod est portio massae jam in actu fermentationis existentis & excitatur & adjuvatur: ita saliva utique alimentorum fermentum est, quod etiam largissime provida natura producit & cibis admiscet. Scholion. Non tantum eximiae glandulae, ut parotides & maxillares ingentem salivae quantitatem fundunt, sed & tota palati caro glandulosa est, nec non oesophagi, ventriculi & intestinorum glandulosae tunicae, quin imo glandulae peculiares duodeni & plexiformes ilei, maxime omnium vero pancreas, quod totum glandulosum est, salivalem illum ac fermentescibilem laticem fundunt & undiquaque fero ciborum massae admiscent, ad plenariam & intimam alimentorum dissolutionem & utilium partium separationem.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 176","label":"ALIMENTORUM SOLUTIONE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/176"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 178","label":"ALIMENTORUM SOLUTIONE ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/178"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}