{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 200","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/200.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"CAP. VII. DE EXCRETIONIBUS IN SPECIE EA, adscensum chyli per lactea vasa & ductum thoracicum valvulae semilunares, quibus copiosis haec ipsa instructa sunt. multum faciunt, illae enim ex fibris carneis subtilioribus & motricibus constructae sunt, quarum motu ab una valvula ad alteram liquidum promovetur. Eum quoque valvulae habent situm, quo chylus & lympha quidem sursum ferri & progredi, minus vero regurgitare & regredi possit. Quarto, neque minus glandulae, quae in centro mesenterii sitae sunt satis eximiae ex conglobatarum numero impulsu fibrarum, ex quibus constructae sunt, ulteriorem chyli progressum adjuvant. XXV. Chyli progressum per lacteos & thoracicum ductus ad sangvinem, respiratio, qua musculorum abdominis continua & successiva fit compressio & dilatatio, multum promovet. Schalion. Cum sub inspiratione & exspiratione musculorum abdominis valida compressio & dilatatio alimenta non modo ex ventriculo & intestinis, sed & chyli expressionem valde urgeat, qua de causa & digestioni alimentorum & sanitati minus convenit, post pastum largiorem vocem nimis intendere, vel corpus magno labore exercere. Sed tamen hora circiter a pastu quarta vel quinta, quando digestio peracta est, motus & exercitatio corporis minus nocet, sed magis proficit, ita ut aucta respiratione tunc chyli secretio & progressio melius adjuvetur. CAP. VII. EXCRETIONIBUS IN SPECIE EA, QVAE FIT PER ALVUM. Uemadmodum sine ingestionibus congruorum alimentorum vita, sanitas, nutritio, vires subsistere & tempera","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 199","label":"CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/199"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 201","label":"CAP. VII. DE EXCRETIONIBUS IN SPECIE EA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/201"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}