{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 204","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/204.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Scholion. Scitu dignum est, & canum & hominum, si aqua & pane tantum vescuntur, valde differentia esse alvi excrementa, id quod etiam in diversi temperamenti & aetatis hominibus observatur iisdem licet alimentis adsumtis. Neque enim eadem humorum praesertim bilis est constitutio, utut non diverso sed eodem victu homines usi fuerint. XI. Quia alvi scybala diutius retenta valde exsiccantur ob humiditatem ad vasa & sangvinem abeuntem, hinc clare intelligitur, quam gravis noxa impendeat iis, qui praesertim in febribus, alvum diutius clausam habent. Scholion. Quum valde corrupti tam biliosi quam lymphatici humores in febrili aestu descendant ad intestina & foetidissimi quoque ejiciantur, patet, quam graviter peccent Medici, si non caute eos subducunt, nam diutius retenti foetidissimam putrilaginem rursus insinuant venis ac sangvini, unde non mirum, alvum aliquanto diutius in febribus cohibitam pessima symptomata appetiut purpuram, faucium inflammationes, cephalalgias, tus & virium dejectiones, inquietudines provocare. XII. A motus peristaltici conditione dependet fecum exclusio, hinc quo tardior & placidior ille est, eo segnius, & quo citatior est, eo citius illa procedit. Scholion. Cholerici citius deponunt alvum, quam phlegmatici, quia illorum motus vegetior, horum vero languidior est. In hypochondriacis ob motum intestinorum valde destructum alvi excretio ingenti vitio laborat, ita ut quandoque ad longum tempus nequicquam ejiciatur, alio vero tempore citatior rursus fiat alvus. XIII. Ordinario intra diem & noctem in sanis alimentorum ore adsumtorum recrementa excluduntur. Scholion. Sub motus peristaltici tanta in corporibus differentia non adeo accurate egestionum tempus determinari potest, siquidem & alimenta indole differentia, & copia vel parsimonia potus & motus ac quies corporis ad celeriorem vel tardiorem excretionem multum faciunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 203","label":"QUAE FIT PER ALUUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/203"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 205","label":"QUAE FIT PER ALUUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/205"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}