{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 234","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/234.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Per corpora naturalia organica ea intelligimus, quae singulari artificio ad certos edendos motus a natura constructa sunt & quia in metallis talis organica constructio non datur, ideo multiplicativam vim ibi quaerere vanus labor est: in regno autem vegetabili & animantium vis seminalis, sive multiplicativa observatur. III. Virtus multiplicativa in eo nobis consistere videtur, quod, omnes vegetabilium & animantium partes sint organicas, id est, totius corporis ideam complectiantur Scholion. Quemadmodum minima atomus auri totam texturam auri continet, ita etiam minima molecula plantae vel animantis ejus structuram complectitur. Quid enim semina tam vegetabilium quam animantium aliud sunt, quam subtilissima & delibatissima succi nutritii portio, & unica arbor, planta aut animal vel multa millia seminum producit, quorum singula novum & simile organicum corpus producunt. Neque tantum in seminibus vegetantium, sed in quovis minimo ramulo arborum, ut ex insitione patet, vis propagativa consistit. IV. Ergo in quovis semine jam totum, quamvis stupendae exiguitatis, organicum corpus latet. Scholion. Utut intellectus nostri limitatae vires minime capere possint modum, quo in semine & quavis corporis organici naturalis parte totum lateat, hoc ipso tamen rei existentia & veritas non destruitur, quia plura iunt & fiunt in rerum natura, quae limites intellectus nostri longissime exsuperant. Neque medici diei scopum pertinet, abdita & sublimiora haec, quomodo videlicet organica in semine corpuscula producantur, inquiSuffecerit, ea adesse, & nutrirere, aut solicitius agitare. tione evolvi & in conspectum dari. In minimo procerae etiam arboris semine jam tum ejus rudimenta plena latitare inque insectorum ovis integra eorum corpuscula jam formata contineri, inque humano semine viva animalcula accuratioribus microscopiis conspici, recentiorum curiosae inventioni debemus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 233-2","label":"GENERATIONE CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/233-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 235","label":"GENERATIONE CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/235"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}