{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 341","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 341","ref":"341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/341.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Si geniturae virilis corpuscula organica majori motu & activitate praedita sunt, quam ea, quae in ovulo continentur, tunc unum ex iis nutritur & mas fit: si vero major motus in organicis corpusculis lymphae seminalis ovo inclusae est, femina gignitur. In hanc sententiam concedit quoque Hippocrates, qui in Lib. de genitura prodidit; marem generari, si semen viri fortius & feminae debilius: feminam vero nasci, quando semen maris debilius & feminae fortius est. Quaestio vero moveri potest, quomodo corpuscula organica mascula in ovulum perveniant? verum si consideremus omnes partes animantis multo majis, minimas & subtilissimas lhinc seminis esse organicas facile eas in poros ovuli ingredi illudque foecundare posse, res non adeo intellectu difficilis est. XIV. Vulgo habitum ovarium an vera ovula generationi apta contineat, nondum res satis plana ac perspicua est. Scholion. Corpora globosa & membranacea vasis dictis spermaticis nec non vesiculis plurimis turgida & ad latera uteri posita secundum receptam sententiam usque eo pro testibus & ovariis feminarum habita sunt: haec tamen adsertio plurimis adhuc difficultatibus premitur. Primo, utut concedendum sit, vesiculas quasdam humore lymphatico refertas indictis ovariis contineri, quae etiam aquae calidae injectae coagulum induant, neutiquam tamen ratio adsequi poterit, quomodo hae ipsae foecundatae a firmo membranarum involucro, cui altius insident, sine insigni laesione & erosione ovarii & extrauasatione humorum se libera repossint. Secundo, nullo modoconcipi potest, quomodo ovulum ab ovario liberatum per canales; Fallopianos ultra duos transversos digitos ab ovulo distantes recipi & ad uterum provolvi possit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 240","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/240"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 242","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/242"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}