{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 355","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/355.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Et longe quoque salubrius lac esse, quod mox ex mammis emulctum sumitur, quamsi illud frigidum redditum rursus calefactum fuerit, certissimum est. Notum quoque est a vehementi animi affectu terrore ira lac insaluberrimum reddi, ita ut epilepsiam vel ventris tormina in tenellis infantibus suscitet. Animam autem agere immediate in fluidum nerveum, idque in ordinate movere nulla ratione negari potest. VI. Mammae, quae ex copiosis glandulis medium potissimum locum occupantibus & ductibus lactiferis compositae sunt, genuinum lactis colatorium constituunt. VII. In gravidis & lactantibus mammarum increscit magnitudo, quae in virginibus & ante pubertatem minima est. Scholion. Mammarum, quae ex glandulosis globis pinguedinosis, arteriis, venis & ductibus lactiferis constant, magnitudo a copiosioris sanguinis & succi chylosi adfluxu adeoque à tubulorum & vasculorum distensione maxime depender, unde abundantiori facto sanguine, quod fit post pubertatem vel cessante mensium fluxu in gravidis & lactantibus, turgidiores quoque mammae fiunt. Observamus quoque macilentioresque quae vasa capaciora habent feminas mammas majores & copiosiorem lactis adfluxum habere, quam pingues atque exilibus vasis donatae. VIII. Neque tono & motu elastico destituuntur mammae, ita ut vel dilatari vel contrahi possint. Scholion. Gaudent enim & glandulae & lactiferi ductus tunicis nervosis fibrosis & sensibilibus, quarum motus est dilatationis & constrictionis. A frigore itaque, a terrore cum ductus mammarii constringuntur, parcius lac adfluit, frictionibus vero cum odeoCAP. XIV. DE SECRRTIONE LAGTIS. oleofactis calidis & temperantibus sedativis, quia tonus conPeti strictus relaxatur lac rursus copiosum reddi potest. hinc quoque potest ratio, quare medicamenta sale volatili, acri, aromatico imbuta in calidioribus & macilentis lactis incrementum plus impediant, quam promoveant. IX. Lac difficulter profluit, sed suctione elicitur. Scholion. Nam tubuli lactei ex folliculis glandulosis prodeuntes variis","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 354","label":"SECRETIONE LACTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/354"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 356","label":"SECRETIONE LACTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/356"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}