{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 45","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/45.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Equidem novi odiosum esse quibusdam mechanices vocabulum in medicina & causas has reddi, quod non omnia, quae in corpore nostro fiunt, ex causis necessariis corporeis proveniunt: deinde quia motus est res incorporea, adeoque a corpore non derivanda: tandem quod mechanica tantummodo rerum mobilium & dispositionis corporum ad motum scientia sit. His pauca haec reponimus: nos ultro largiri mentem, & quod in nobis sentit ac percipit, res non esse corporeas; sed quodammodo, ex lege unionis, quia partes sunt hominis, motus vitales conservatorios afficere vel potius turbare, manifesto affectuum animi & phantasiae testimonio; ex hoc tamen non consequitur nullas mechanicas causas alias dari in corpore. Et utut phantasia non sit pars corporea, non tamen sine mechanicis causis, quales sunt partium fluidarum & solidarum debita dispositio, agere potest. Omnes quoque effectus, quos anima praeter naturam producit in corpore, sunt non alii, quam mechanici, siquidem a vehementi terrore spastice externa constringuntur, sanguis ad interiora pellitur, &, versus cor ac pulmones stagnans, ingentes anxietates & palpitationes efficit, aquersus quos pravos effectus, si removere velit medicus, vix aliud agere potest, quam ut mechanice, remediis convenientibus, stagnantem sanguinem discutiat & versus ambitum corporis eum propellat. Quod vero maximum est, mechanismus sive motus sangvinis, & remediorum ac alimentorum mechanica operandi ratio, ipsam mentem & animam afficere eamque vel sapientiorem vel dementiorem reddere valent. Pulchra sunt, quae hac de re prodidit Hippocrates Lib. 1. de diaeta §. 34. melior reddetur anima rectae diaetae usu & pejor pravae. Et in fine CAP VIII. DE VERO DEMONSTRANPI sine hujus 5. Si sanum fuerit corpus & non ab aliquo alio perturbetur, animi temperamentum sapiens existit. Quod vero in corpore animantium vita ac sanitas, non secus ac mors & morbus, a causis etiam pure corporeis & mechanicis dependeat: vel ex eo unico liquidissime conficitur, quod alimentis & olementis vivamus & moveamur, viresque accipiamus, iis vero detractis, omnis vis & agilitas corporis pereat & mors in propinquo sit: item quod convenienti & recto aëris, alimentorum, rerumque non naturalium usu diu illibata valetudine frui possimus, quae, minus provido eorum usu, protinus sic labefactatur vt morborum, imo brevioris vitae & mortis origo ac causa inde pronascatur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 44","label":"IN MEDICINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/44"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 46","label":"IN MEDICINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/46"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}