{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 474","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 474","ref":"474","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/474","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/474.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Motus autem animalis a causis identidem corporeis perficitur, quia autem anima pro arbitrio & imperio eas dirigere potest, voluntarius ac animalis vocatur, Organa motuum voluntariorum sunt musculi ex fibris cylindraceis mollioribus ac porosis, in fasciculum collectis, constructi: motuum autem mechanicorum instrumenta sunt tunicae nerveae & musculosae seu carneae ex fibris maxime annularibus compositae. Scholion. Fibrae carneae, sive motrices vel rectilineum vel transversum situm habent, illae longitudinales, hae annulares vocantur. Ex duplici hoc ordine canales membranacei, qui fluida vehunt ac propellunt, compositi, motu constrictionis & dilatationis sive systoles ac diastoles instructi sunt, quorsum omnis generis vasa, arteriosa, venosa, lymphatica, inprimis venosos durae matris sinus, ventriculum cum oesophago & intestinis, tubulos renum urinosos cum ureteribus & vesica, neque minus glandularum & viscerum minimos ductus referimus, quarum partium motus voluntati humanae subjicere sapientissimus opifex, qui solus vitae nostrae est dispensator, noluit: nam si directam & plenam dispositionem horum motuum anima habuisset, ut pro lubitu eorum organa regere potuisset, propter innatum vivendi amorem ipsum quoque vitae terminum pro arbitrio disponere potuisset. VI. Sphincteres & valvulae, quae ex fibrarum annularium copioso strato sunt compositae, motibus mechanicis maxime patent, Scholion. Sphincteres, qui pluribus canalibus praesunt, ex copioso strato fibrarum annularium compositi sunt: ejusdem structurae etiam solent esse valvulae. Tales sphincteres, quibus inest magna constringendi & propellendi potentia, in sinistro & dextro ventriculi orificiis, in ano, orificio vesicae urinariae, interno uter i orificio sunt conspicui; orificium quoque ductus cholodochi, item pancreatici, ubi in duodenum inseritur. fibroso ejusmodi sphinctere obductum est. Et valvulae inprimis ea, quae coli initio adponitur, ex copiosis & valde carneis circularibus motricibus fibris constant.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 473","label":"USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/473"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 475","label":"USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/475"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}