{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 478","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 478","ref":"478","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/478","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/478.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quod verum esse, manifeste ostendit utilitas, quam ab assidua motione corporis & a quotidiana exercitatione percipimus & contra ingens damnum, quod otiosa & sedentaria vita experimur; liquidum enim per continuas fibrarum muscularium pressiones impulsum feliciter cursum per partes perpe tuat & versus cor magis magisque urgetur, ut ab eo novum motum atque impetu n ad vitam necessarium acquirat. Quae pressiones cum in otiosis & sedentariis vel deficiant vel non ita vividae sint, necesse est, ut fluidum, quod ad contactum fibrarum circulat, tardiori motu progrediatur atque hinc inde per fibrarum spatia haerendo corpus ad cachexias tumoresque pedum disponat, & inde alvi siccitates & consuetarum evacuationum suppressiones succedant. XVI. Fluidum nerveum primum impussum sive instinctum ad motum producit, vis vero ingens musculorum, quae in obeundis motibus est, partim ab elatere fibrarum, partim a sanguinis copiosiore adfluxu dependet. Scholion. Potentia musculorum, quibus artus moventur, ita peragitur: anima dirigens nerveum fluidum majorem ejus efficit influxum, unde fibrae rectilineae incurvatae in angulos facile ducuntur, hinc partium fit contractio venarumque compressio adeoque sanguis paulo diutius in partibus constrictis moratur, nec tam cito refluit; remittente vero hujus liquidi pressione atque adfluxu contractae antea partes rursus facileelongantur, sanguisque refluit. XVII. Utut fluidum nervorum non per canales influat, subtilissima tamen ejus substantia, qua intime & ubique nervi perfunduntur, eorum stamina ac filamenta satis valide movere, flectere atque agilia reddere potest. XVIII. Notum ex staticis est vel minimam corporis vim accedentem aut decedentem motus facere vel sistere posse. XIX. Ita videmus infantem etiam vel aliquot centenaria in machinis sursum tollere, atque etiam leve pondus magna in bilancibus constituta aequalia corpora deprimere & elevare posse. XX. A liquidi nervei majori adfluxu fibrae crispantur, tenduntur, contrahuntur & spasmi fiunt, qui in morbis inque paroxysmis & motibus morbosis potissimum absolvunt punctum.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 477","label":"USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/477"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 479","label":"USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/479"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}