{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 514","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 514","ref":"514","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/514","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/514.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Atque eam ob rationem unumquemque, cui sanitatis tutela curae cordique est, summa ope eniti decet, ut laudatam hanc animi tranquillitatem consequatur. Quaecunque igitur ita comparata sunt, ut mentem in statu pacato & quadam quasi malacia ponant, ea pro viribus tuendis optime militant, & sanitati servandae optatissimum praesidium ferunt. XI. Verae ac genuinae virtutes, quarum in censu sunt in rebus adversis & angustis patientia, animi moderatio, mens praesentibus contenta, intra se ipsam collecta, neque in varias diffusa agitationes, ut & veritatis inquisitio, qugtiam ejusmodi sunt, ut mentis pariant tranquillitatem, eamque svavi voluptate perfundant, utique sanitati ac vitae latius proferendae velificantur, Scholion. Patet exinde verae pietatis ac virtutum culturam, studiumque veritatis omnibus ac singulis, qui his adminiculis utuntur, sanam & longiorem vitam promittere. Gravis autor, Plutarchus tradit, plures corpore alioquin infirmo & vacillante philosophiae praeceptis vitam sibi fecisse protractiorem Atque adeo praeclare egisse videntur Platonicae sectae addicti medici, quod paucis & parabilioribus remediis contenti moralibus maxime praeceptis sanarent aegros, & difficillimos morbos jugularent. XII. Mente tranquilla existente nihil quicquam turbarum in motibus vitalibus percipitur, omnesque, quae ad sanitatem spectant, excretiones recte & ordine procedunt. Hinc bene meminit Sanctorius Sect. II. aph. 49. nihil magis liberam reddere perspirationem, quam animum quietum. XIII. Maxime sanitatem juvat, esse animi hilaris & ab affectibus vacui eo tempore, quo cibus vel somnus capitur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 513","label":"CAP. II. DE ANIMA CONDITIONE MOTVS VITALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/513","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/513"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 15-2","label":"CAP. II. DE ANIMA CONDITIONE MOTVS VITALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/15-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}