{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 630","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 630","ref":"630","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/630","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/630","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/630.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Alvus vero adstrictior semper extimescenda est, quia labefactatum nervosarum partium robur, adeoque corporis ad recipiendos morbos aptitudinem designat. Caeterum praeclare annotavit. Hippocrates de Dentib. S. 1. infantes saniores esse, quibus alvus valde lubrica est, & bene concoquunt; morbosos autem, quibus modice fluis, & qui voraces sunt, nec tamen convenienter nutriuntur. XIX. Nihil magis ventriculi & intestinorum tonum in infantibus destruit, quam medicamenta purgantia paulo validiora. Scholion. Hujus generis sunt ex gialappa, & scammonio parata, ut & metallica, aurum fulminans & mercurius dulcis, quae diutius intestinorum plicis inhaerendo membranosos eorum parietes erodunt, facta imprimis acrium humorum accessione. Magis quadrant leniora laxantia, ut sunt rhabarbarina cum absorbentibus mixta, vel mannata cum rhabarbari extracto maritata. Quanquam vero semper eo laborandum sit, ut crassa ac viscida lactis recrementa quotidie per alvum eliminentur, curam tamen adhibere decet, ut integer & salvus ventriculi atque intestinorum tonus custodiatur. Hoc enim infracto vel penitus destructo alvus nunquam suum rite praestat officium, unde frequentisssima infantilium morborum origo derivanda est. Validiora enim purgantia hoc habent, ut una vice fortiter quidem alvum ducant, postea vero laeso ac destructo intestinorum tono alvi obstructiones efficiant, quae in infantibus foecundissimae morborum sunt genitrices. Saepe hoc à nobis non citra dolorem etiam in illustribus & conspicuis dignitate subjectis animadversum, atque praedictum est, quod etiam sinister & luctuosus eventus confirmavit, quamvis medicorum quorundam ignorantia candide prolatam hanc veritatem multis modis sugillaverit. Suffragatur autem nostrae sententiae solidum Ferrarii judicium, quod Libr. de Art. Med. Infant.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 629","label":"DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/629","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/629"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 631","label":"DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/631","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/631"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}