{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxviii","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxviii","ref":"xxviii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxviii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxviii.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Ex his vero jam dictis inque medium prolatis universae medicinae tam theoreticae rationalis, quam verae practicae fundamentum, nexum & ordinem cuivis facillimum erit animo comprehendere, quae omnia in ipso opere fusiori doctrina & explicatione persequuti sumus. Prodit jam in lucem prior Tomus, qui scientiam corporis humani, quatenus vivum est, quam φυσιολογικὴν Graeci vocant, & alteram, quae sanitatis tuendae praecepta tradit & Hygeine audit, complectitur. Hunc brevi post sub favore divini Numinis alter excipiet, in quo pathologia & ars medendi cum adjunctis rationibus, caute lis, & selectioribus morborum historiis, saluberrimas medendi regulas illustrantibus, ex professo tractantur. Neque vero aliquis sinistre mihi hoc interpretabitur, quod in priori hoc tomo physiologiae Hygemen associaverim. Hanc enim illi statim subjungendam putavi, quia rei nexus & ordo magnopere noc mihi suadere videntur. Quem enim fugit, omnis generis morbos ex legibus diaeteticis insuper liabitis ac temere neglectis suas demum trahere origines? Placuit autem hanc physiologicam ac diaeteticam scientiam corporis humani vivi & sani philosophiam appellare, eo quod artium haec nobilissima summum sapientiae gradum constituere mihi videatur. Haec enim plana atque aperta nobis reddit opera summi artificis & egregie declarat stupen dum ejus in corporis nostri constructione ordinem atque sapientiam, quae nunquam non devota mente suspicienda est. Neque ego praeter salutarem hanc scientiam ullam artem dari arbitror, quae gene n humano magis necessaria sit, vel majora in illud beneficia conferat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxvii","label":"CTORALIS CLEMENTIAE TVAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxvii"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxix","label":"CTORALIS CLEMENTIAE TVAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxix"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}