{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 12","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/12.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Haec motuum scientia adprime utilis est medico, quia ex horum natura omnia ea, quae circa corpus contingunt, atque tum in corpore morboso, tum in morborum historiis continentur, apte explicari debent. Et hoc est, quod medicorum recentiores urgent, omnia ex mechanicis rationibus deducenda ac derivanda esse, cum veteres duntaxat materiae variis qualitatibus & temperiebus inhaeserint, omisso motu, qui tamen praecipuum est mechanices principium. Ex quo intelligitur, quantum utilitatis in rem medicam ex interiori rerum mechanicarum & physicarum notitia, quae etiam ipsam physiologiam corporis nostri comprehendit, profluat. §. XIV. Quicunque anatomes peritus est & mechanicam cor„is utique aptissimus erit ad multas poris nostri bene callet res, quae in nobis fiunt & contindifficiles & alias abstrusas gunt, explicandas. Scholion. Facile damus & concedimus, mechanicam corporis humani longe superiorem esse illi, quae ab arte humana proficiscitur. In quantum enim divina ars ab humana distat, in tantum etiam scientia ejus mechanices, quae in animantibus reperitur, praecellentior est illi, quae in vulgus nota est. Opera itaque sedulo adhibenda est, ut in mechanismi, qui in oeconomia corporis nostri observatur. rationes, modos & leges, quoad humani intellectus imbecillitas patitur, penetremus: plura enim adhuc sunt, quae in nobis mechanice peraguntur & captum nostrum longe exsuperant. Quis enim dubitabit, illas etiam actiones, quae ab anima proficisci dicuntur, mechanismo, utut subtiliori, cerebri in acceptis esse referendas; praesertim cum videamus, mores, cupiditates, vitia ac virtutes, prudentiam quoque & insaniam hominis a sanguinis conditione & mechanismo, qui per diaetam & medicamenta varie immutari potest, dependere, utut eorum explicatio, quomodo fiant, adhuc paulo sit cognitu difficilior.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 11","label":"THESIVM NOXA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/11"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 13","label":"THESIVM NOXA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/13"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}