{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 149","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Nam quia praeservatio a morbis circa remotionem & depulsionem causarum, quae morbis ingignendis aptae sunt, unice versatur, facile quisque medicorum solertissimus videt, scientiam harum rerum, quae corpori officiunt, & vitae ac sanitati adversantur, ipsi esse pernecessariam & ad suam perfectionem non parum contribuere. §. III. Uti causarum morbificarum multiplices sunt classes atque genera eorumque quaedam celerrime & vehementissime, quaedam tardiori gradu & longiori tempore vim suam nocentem exerunt; alia vero tantum partium dispositionem ad morbos inferunt & remote concurrunt: ita etiam non unius ejusdemque sunt generis & virtutis res exitiosae, siquidem nonnullae citissime & efficacissime inque minima mole operationem patefaciunt, nonnullae tardius inque majori mole & longiori tempore id praestant: aliae vero tantum dispositive ad causas morborum proximas ingignendas concurrunt. Quemadmodum dantur morborum causae, quae motus partium solidarum, a quibus sangvinis circulus, vita, sanitas cum secretionibus & excretionibus congruis dependent, proxime ac immediate invertunt ac destruunt: ita similiter etiam dantur res, quae hoc praestant, nocentissimae, cujus generis sunt graves animi commotiones & omnes illae materiae, quae veneni vim habent, & cum magna vehementia ac celeritate inque minima mole solidorum motus destruunt. Plethora & cacochymia magnae sunt morborum, praesertim chronicorum, causae, hinc omnia ea, quae ad nimiam redundantiam, item summam impuritatem & corruptionem sangvinis & humorum aliquid conferunt, in classem insalubrium & nocentium jure meritoque referri debent.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 148","label":"IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/148"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 150","label":"IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/150"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}