{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 150","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/150.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Scholion. Si probe naturam & vires causarum morbificarum cognitas atque perspectas habemus, utique nobis in facili erit earum rerum naturam explorare, quae infestae sunt corpori & causas illas stabiliunt. Quia excretiones sangvinis tum puri, tum impuri consuetae interceptae, itemque ordinariae evacuationes superfluarum & excrementitiarum sordium per urinam, alvum, & cutis porulos cohibitae ad productionem plethorae, & ad generationem & augmentationem impuri ac lutulenti sangvinis & lymphae variarumque excrementitiarum sordium in corpore plurimum contribuunt, facile hinc potest intelligi, omnia illa, sive ex classe rerum naturalium, sive non naturalium & praeternaturalium sint, quae salutares illas sanitatis conservatrices excretiones ullo modo impediunt, pro rebus maxime noxiis & infensis esse habenda. Scholion. Ad hunc censum pertinent nimia ciborum copia, acidorum & viscidorum abusus, aër valde humidus & frigidus, vita laboris & motus expers, incongruus potus, cibi plane corrupti & alieni, atque id genus plura. VII. Cum dejectio virium in universo corpore vel atonia & infirmitas certarum partium ad stagnationes humorem, obstructiones glandularum, & viscerum corruptiones, adeoque ad passiones chronicas inferendas & acutas funestas reddendas multum contribuant, hinc facile concludendum, omnia ea, quae infirmant corpus & partium tonum ac robur dejiciunt, ut sunt praecedentes morbi vel imprudentes remediorum administrationes, res esse nocentissimas & ad morborum, ipsiusque adeo mortis generationem aptissimas.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 149","label":"IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 151","label":"IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/151"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}