{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 16","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/16.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Et hujus indolis sunt quoque a veteribus plures allatae definitiones morbi, quod videlicet sit affectus praeter naturam, vel constitutio praeternaturalis, sive alteratio stabilis, quae vitiet vel laedat actiones. Quo spectant etiam illae recentiorum, quod morbus sit moriendi conatus vel symptomatum complexio. Neque nobis haec arridet, quod omnis morbus sit molimen sive extraordinarius motus a natura susceptus eum in finem, ut, quod corporis mixtioni adversum est, per motus ejiciat atque corpus a morte sive corruptione praeservet. Etenim obscurissimum vocabulum naturae & ejus molimen salutare est, neque hac ratione concipi potest, cur morbus in mortem saepius terminetur, vel dispositionem ad alios morbos pejoris saepe indolis relinquat. §. III. Morbus rectius sic definitur, quod sit magna mutatio & turbatio proportionis & ordinis motuum in solidis & fluidis, cum vel nimis accelerati vel retardati in universo corpore aut in certis partibus sunt, juncta cum insigni laesione secretionum, excretionum & aliarum functionum corporis animati, tendens vel ad ejus saluitem aut interitum, vel ad pravam partium ad alios morbos dispositionem. Scholion. Haec definitio, quae morbos in genere, seu potius statum morbosum a sano deflectentem, explicat, realis est, utpote non modo rationem ejus formalem, quae laesio & depravatio actionum est, sed insuper ejus genesin ac proximam & continentem causam, quae est mutata proportio motuum in universo corpore vel ejus partibus, complectitur & effectum morbi in corpus declarat. §. IV Vti sanitas est integritas actionum corporis & animi, ita status morbosus utique in laesione & depravatione actionum, quae ad corpus & animum spectant, consistit. Non quaecunque levior & transitoria functionum laesio statim pro morbo haberi debet, sed stabilis & quodammodo perseverans requiritur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15-3","label":"MORBORVM. ET SYMPTOMATVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15-3"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 17","label":"MORBORVM. ET SYMPTOMATVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/17"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}