{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 17","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/17.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Scholion. Cum nemo mortalium perfecta, constante & omnibus numeris absoluta facile gaudeat sanitate, propter innumeras res, quibus homo utitur & quae eam mutare atque adfligere possunt; ideo non quisque levior sanitaris defectus aut laesio actionum pro morbo statim haberi debet, sed ea tantum causa, quae aequilibrium & ordinem motuum in solidis & fluidis machinae valde turbat atque pervertit eaque stabilis est, causae verae morbificae nomen sibi vindicat. Quia vero ejusmodi causae rariores sunt, quae omnem motuum ordinem invertere queant, ideo fit, ut homines non tam frequenter per vitam aegrotent. In omni morbo vel actiones vitales, ut virium robur, pulsatio arteriarum, respiratio sanguinisque circulus; vel animales, ut sensuum exercitium, motus membrorum arbitrarius, item somnus & vigilia, mentis vigor & constantia; vel naturales, cujus generis sunt appetentia, digestio & apta per alvum urinam & perspirationem sordium excretio, vitio quodam laborant & depravatae sunt. VII. Ex actionum harum majori vel minori turbatione & perversione morbi utique & causae laedentis magnitudo aestimanda venit. Scholion. Nam sicut effectus semper proportionalis est viribus suae causae, ita vehementior turbatio functionum corporis animati causae morbificae vim ac potentiam manifestat. §. VIII. Ut moderatus, liber & aequabilis sanguinis & liquidorum cursus, a proportionata solidorum in universo corpore, quae impellunt & recipiunt fluida, systole & diastole sive constrictione & relaxatione ortus, sanitati & proportionatis secretionibus patrocinatur: ita immoderatus, impeditus & inaequalis sanguinis & liquidorum cursus ac circulus ab improportionata solidorum vel universi corporis vel certarum partium systole vel diastole improportionata sive imminuta vel nimis aucta contractione & relaxatione natus, turbationem functionum corporis efficit & morbum format.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 16","label":"MORBORVM. ET SYMPTOMATVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/16"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 58","label":"MORBORVM. ET SYMPTOMATVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/58"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}