{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 20","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/20.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Sed tamen hoc principio universali posito, quomodo vel unde eos, qui a sanguinis defectu oriuntur, atque ea corpora, quae a morbo acuto vel chronico jam convaluerunt vel nimias haemorrhagias passa sunt & valde infirmos infestant, deducere velint morbos, ego quidem satis non perspicio. Atque etiam morbos epidemice grassantes, quorum ingens numerus est, & qui aëris vitio ejusque subitae mutationi ac tempestatum praeternaturali constitutioni debentur, ex hac hypothesi derivare longe erit difficillimum. Sunt etiam praeter sanguinis consuetas excretiones suppressas aliae, quae per alvum, per insensibilem transpirationem, per expectorationem fiunt, ejusdem indolis, ut graves ad morbos progignendos causas subministrent. Plethora quidem & hujus effectus, stagnatio, oeconomiae corporis nostri infensissima primam subinde originem chronicis maxime morbis praebent atque ad hos avertendos plethorae solutio mirum quantum valet; sed tamen, quia ex plethora fiunt stagnationes, stases, infarctus, obstructiones, indurationes, corruptiones atque exulcerationes viscerum, unde cachexiae, hydropis species, lentaeque & hecticae febres oriuntur, ubi haec jam acciderunt, non amplius ad primam causam, sed potius ad effectus, qui eam sequuntur, in curando respiciendum erit. Neque illa doctrina in universum valet & firma est, qua statuitur vitam & conservationem corporis nostri corruptibilis a solis excretionibus recte peractis ducendam esse. Scholion. Sine excretionibus nec sanitatem, nec vitam diu consistere posse tam certum est, ut nihil indigeat probatione. Hae tamen non omne punctum ad vitam & sanitatem tuendam absolvunt, nisi enim in eorum locum, quae quotidie excernuntur, novi, iique idonei & benigni succi ex ingestis succederent actum certe mox etiam esset de nostra vita & sanitate. Quare medicus in sanitatis negotio conservando tum ad excretiones, tum ad ea, quae ingeruntur, congrua vel incongrua, non modo respicere, sed & morborum originem inde repetere debet.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 19","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/19"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 21","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/21"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}