{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 240","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/240.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Frustum vitri antimonialis, quod scrupulum circiter ponderat, vel millia hominum vomere facit, si ejus infusio fiat ex vino. Et nota quoque sunt pocula illa emetica ex mixtura stanni & reguli antimonii parata, quibus vinum infunditur, & intra aliquot horas emeticum evadit, atque illa vis poculi nunquam definit. Ex quo apparet, quam stupenda sit illa exiguitas partium, quae totius corporis functiones perturbare vel etiam destruere possit, quod maxime proprium est venenorum. Necant antimonialia emetica, dum in vehementissimos spasmos genus nervosum conjiciunt, & ventriculum maxime ejusque orificia constringunt, & circulum sanguinis intercipiendo inflammationes sphacelosas easque funestas efficiunt, unde praesentissimam mortem & hominibus & animalibus inferre possunt. Scholion. Quomodo venena ex mineralibus hominem jugulent & quae symptomata producant, jam supra cap. 2. de venenis §. 21. explicavimus. Vim vero suam primo omnium exerunt in ventriculum, qui a venenis praesertim causticis primo ac primario affici solet. Incipiunt ibi spasticae constrictiones, quibus ejus orificia arctissime clauduntur, unde mira ventriculi inflatio sequitur; brevi etiam sphacelosa & atra stigmata illi inuruntur. Pulchra ac memorabilia sunt illa experimenta, quae Cl. VipWepferus instituit, dum varia venenorum genera animantibus obtulit& post sectionem alia atque alia phaenomena annotavit. Vid. ejus Tract. de Cicut. Aquat. ubi etiam cap. 20. commemorat, quod cani robusto vitri antimonii grana obtulerit, & facta sectione maculam palma latiorem atro rubicundam in ventriculo, qui flatibus distentissimus erat, annotaverit, & quia utraque orificia ob spasmos clausa erant, pertinaciter ventriculus flatus inclusos retinuit. Deinde idem auctor observavit, quod diaphragma a vi medicamenti fortiter succussum vomitum adjuverit. Antimonialia emetica, in substantia & paulo majori dosi exhibita, funestum saepissime effectum exerunt in corporibus sensibilioribus, ad iram pronis & hujus affectus vehementia exagitatis, item si ventriculus ad inflammationem inclinat & doloribus ac spasmis divexatur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 239","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/239"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 241","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/241"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}