{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 25","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/25.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Quia vero is rectam medendi viam sequitur, qui inter causam morbi & remediorum vires proportionem invenire, &, quae in vitio est, materiam corrigere & debito tempore excernere novit: palam est, non eodem modo & ratione id praestari posse. Quare prudenter Celsus Libr. III. Cap. II. monet, non omnibus aegris eadem auxilia convenire & Sydenhamius in praxi sua testatur, eandem methodum, qua quis olim feliciter in tollendis v. g. febribus epidemicis usus est, alio tempore nocere & aegrotantes e medio tollere. Quisque enim morbus & quodvis individuum peculiarem medendi & tractandi rationem desiderat; hinc morbi eorumque historiae probe prius sunt indagandae ac ponderandae, ut ex omnium circumstantiarum ratione medicus solido judicio instructus methodum seu viam tractandi inveniat. Specialissima enim medendi methodus nonnisi in judicio medici versatur, & quo quis attentior & acutior in judicando est; eo melior medicus haberi debet. Avtocratia naturae non nimis in medendo est extendenda. Scholion. Naturas morborum esse medicatrices, non modo ab Hippocrate sapienter dictum, sed & ab omnibus Graecis medicis semper repetitum est. Quid per naturam hic indigitaverint, non satis est perspicuum, utpote diversissima hujus nominis significatio in veterum monumentis reperitur. Id vero in facto verissimum est, quod multi aegrotantes a morbis maxime acutis convalescant sine accedente medici arte. Haec consideratio quosdam induxit, ut principium corpori nostro inexistere putarent, quod sciat, quomodo, quo tempore & in quantum, per quas vias etiam agere, movere & morbi causam expellere debeat, quam viam & methodum sequi, imitari, & rectos conatus adjuvare debere medicum statuerunt. Utut vero negandum non sit, motus in corpore nostro, a quacunque etiam causa proveniant, sive materiali sive immateriali, saepius procij proportionem, ordinem & tempus servare, si a causa morbifica excitati fuerunt, & eo etiam collineare, ut ipsam causam, a qua proficiscuntur, e corpore auferant: attamen non id semper contingit, sed multi morbi & motus morbosi; non certe salubres, sed plane perniciosi dicendi sunt, quos, quam primum fieri potest, sedare debet medicus; quemadmodum id maxime conspicitur in illis motibus ac excretionibus, quae a materia acri, caustica vel laesione nervosarum partium a vermibus, a calculo, a stagnatione sangvinis in cerebro, a virulento morborum miasmate, vel veneno adsumto excitantur. Deinceps in tollendis affectionibus chronicis, uti videmus in malo hypochondriaco, hysterico, omnes illi spastici motus inanes sunt, nec tollendae causae quicquam inserviunt, sed maximam potius perniciem adferunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 24","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/24"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 26","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/26"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}