{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 277","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/277.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"anodynis uti, nisi nimia necessitas urget alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis & stomacho alienis. Peiora vero sunt, quae recenset phaenomena Scribonius Largus Composit. 180. cap. 48. Opium potum facit capitis gravitatem. gelationem & livorem artuum fudoresque frigidos manare, praeterea spirationem impedit. mentem soporat, sensus alienat. Trallisnus auioque Lib. III. cap. 5. memorat, quendam solo usu opii vocem & sensum amisisse, ut non potuerit amplius restitui. Neque reticendus est Aetius, qui optime noxas ab opiatis Serm. XII. p. 221. describit, dum ait: Opiata nequaquam offectiones ipsas, in quibus dolores fiunt, curant, verum stuporem & sensus hebepationem membris inducendo quietem quandam doloribus obducunt. Et id ipsum ulterius Lib. IX. pag. 102. idem auctor confirmat; sedant confestim dolores, causam vero inius reservant, & aut paulo post animi deliquium inferunt & moriem, aut diuturnos & indissolubiles affectus reddunt. Ac profecto hi effectus tam celeres & noxii, quos omnis aetatis medici a sumtis somniferis annotarunt, non sunt nihili prorsus habendi, sed potius de principio intus latente valde activo & ad nocendum potente praebent testimonium. Quo magis medici circumspectissime cum hisce remediorum generibus agere dehent. Utut hisce medicamentis multum noxae & periculi subsit, adeo, ut non longe a veneni natura recedant, tamen omni tempore magnum praesidium in anodynis hypnoticis adversus graves praesertim dolores & fluxiones tum antiqui, tum recentiores quaesiverunt. Scholion. Quid enim dulcius & jucundius est, quam a dolorum tormenNn 2 tis atrocibus liberari. Accedit, quod ea saepe dolorum sit indoles, ut, si diutius durent, vires animi & corporis frangendo, morbum alias benignum lethalem efficiant, vel etiam ipsi soli mortem accersant.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 276","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/276"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 278","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/278"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}