{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 294","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/294.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Scholion. Equidem in frequenti usu interno nostris temporibus non amplius sunt remedia ex plumbo parata, nisi quod saccharum saturni & ex eo paratam tincturam antiphthisicam Grammanni praescribere etiam nunc solennis moris sit: a chirurgis vero & empiricis magisterium saturni, cerussa quoque ejusque saccharum ad sistendam gonorrhaeam eo frequentius usurpantur. Ex omnibus, quae inimica naturae sunt, nullum est, quod tam valide & tam graviter intestina eorumque tonum destruat, quam saturninum quoddam. Scholion. Equidem saturnina non sunt ejus generis, ut more aliorum venenorum cito perimant, etiamsi in paullo majori dosi praebeantur: tamen, repetita si fuerit etiam minor dosis, lenta morte homines tollunt, adeo ut plures sibi persuasum habeant, lentum illud venenum, quod Galli la poudre de succession vocant, saturninae esse prosapiae. Quemadmodum vero omnibus venenis propria & peculiaris indoles ac virtus est, quae certas quasdam partes prae aliis gravius adficit; ita faturnina inimicissima sunt intestinis. §. XXI. Symptomata, quae ex saturninis in corpore producuntur, sunt maxime contumacissimae alvi adstrictiones, atrocia tormina, colicae convulsivae, nauseae, vomitus, icterus, ventris intumescentiae, gravitas in ventriculo, urinae suppressio, color ize dibzy G Goc color plumbeus; postea pareses, contracturae, asthmata, lentae febres, vertigines, & saepius mors sequuntur. Scholion. Hisce symptomatibus metallurgi, qui saturninas mineras igne tractant, vel lithargyrium ponderant, aut fumum ejus ore hauriunt, si ad ventriculum descendit, torquentur. Neque ignotum est, figulos a fumo lithargyrii saepe se pessime habere, saevisque intestinorum doloribus & aluo pertinacissima frequentius corripi.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 293","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/293"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 295","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/295"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}