{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 3","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/3.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"ait calumniam incurrit tota ars apud vulgus adeo magnam, ut neque omnino medicinam esse putent. Nam in acutis morbis in tantum inter se differunt artifices, ut quae alter exhibet, optima esse putans, ea alter jam mala existimet: & fere ob id artem vaticinationi similem esse dixerim. Igitur vehementer optandum & laborandum est, ut salutifera nostra ars tandem a perniciosis hypothesibus purgetur, ita futurum speramus, ut graves illae contradictiones, contentiones, odia, simultates, quae inter medicos hodienum vigent. finem tandem habeant in maximum aegrotantium commodum atque salutem. Hypotheses medicorum optime in tria genera dispesci posse videntur, quorum primum ad eam causam sive princi pium pertinet, quod omnes in universo corpore actiones efficiat, moderetur ac dirigat: alterum ad morborum causas spectat; tertium in differenti medendi morbis methodo & remediorum facultatibus positum est. Scholion. Ipsas hypotheses medicorum non unius ejusdemque esse notae, sed alias aliis esse praestantiores, vel ex eo colligitur, quod medicorum opiniones saepius versentur circa eas res, quae plane nec sensu nec intellectu comprehendi possunt & quorum existentia prorsus non concipi potest. Quaedam vero opiniones utique & sensui & intellectui non adversantur, sed iis, quibus adhibentur, explicandis vel deducendis minus sufficiunt Pejoris notae hypotheses fovent illi, qui nonnisi mera nomina pro causis universalibus vitae, sanitatis, morborum, sanationis & omnium, quae fiunt in corpore, constituunt, eo quod nec ullum in theoria vel praxi habeant usum. Scholion.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 4","label":"HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/4"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}