{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 350","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/350.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Morborum autem haereditariorum ratio profecto non in vitio fluidarum partium, quae continenter mutationi sunt obnoxiae, sed potius in depravato solidorum statu, quorum mutatio non sub potestate medici est, & quae nonnisi per annorum decursum sit, quaerenda est, & maxime vel in earum nimia imbecillitate, atonia, sive tono nimis laxato & resoluto, vel in nimia nervosarum partium ad anomalias motuum dispositione consistit. §. XXXVI. Hypochondriaci plerumque hypochondriacos, phthisici phthisicos, calculosi calculosos, epileptici epilepticos, haemorrhoidarii haemorrhoidarios, cachectici cachecticos progenerant, id quod indies in praxi animadvertere licet. Scholion. Acutas passiones non transire in liberos, quia ex vitio magis fluidarum partium proveniunt, certissimum est; sed eo frequentius solidorum vitia & labem viscerum liberis affricari conspicimus. Quemadmodum vero quaevis pars corporis nobilior peculiari chronicae passioni exposita est; ita etiam in haereditariis id observare licet. Molestissimum illud, quod dicitur hypochondriacum, malum mere spasmodicum ac flatulentum ex ventriculi & intestinorum motu peristaltico perverso, juncto cum summa atonia, nascitur: phthisis praecipuus pulmonum morbus est, epilepsia & melancholia cerebri, hydrops hepatis, cachexia lienis, calcuius renum, podagra articulorum, & hi omnes morbi sunt haereditarii & maxime fundati sunt in cujusque partis nativa imbecillitate & prava dispositione, quae vel in vasorum angustia, vel in fibrarum & vasorum nimia laxitate, ad materiam vitiosam recipiendam & retinendam apta, ex qua facile humorum stagnationes & vasorum oppilationes, infarctus, indurationes fiunt, consistit,","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 349","label":"§. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/349"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 350-2","label":"§. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/350-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}