{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 353","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/353.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Frequentissime accidit, ut in quibus partibus vena incisa, vel cucurbitulae cum ferro adpositae fuerunt, eae elapso temporis spatio dolore tensivo & pungitivo afficiantur, non quod istis peculiare agens & nescio quod intelligens insideat, sed quia imbecilliores hae partes redditae a nimis redundante sanguine ad oscillationes & agitationes stimulantur. In qua parte, v. g. circa malleolos, semel orta est exulceratio, hanc eidem malo facile subjici, ut ulcus recrudescat, quotidianum est observare. §. XLI. Tam subtilis & delicata est fibrarum in corpore animantium natura atque conditio, ut prorsus nullam laesionem vel violentiam pati possint, quin inde statim talem mutationem accipiant, quae ad functionum tam in motu, quam in sensatione turbationem inclinet. Scholion. Ex quo illud consequitur, homini, si per totum vitae decursum sanus & integer persistere velit, omni modo & cura cavendum esse, ne in gravem quendam morbum incidat, quia nunquam is ita transit, quin laesionem & mutationem quandam corporis partibus inferat, quae occasionem postea ad eosdem vel alios morbos dare & fovere possit. §. XLII. Quum morbi antecedentes ita vim naturae lacessere & robur ex solidis auferre soleant, ut quam facile novus morbus propullulet, omni modo & diligentia, ut is ipse per salutaria diaetae praecepta praecaveatur, laborandum est. Scholion. Quoniam hanc utilissimam materiam copiose non minus, quam perite in peculiari Dissertatione de morbis ex aliis prodeuntibus persecuti sumus, nolumus hac in re esse longiores. §. XLIII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 352","label":"§. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/352"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 354","label":"§. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/354"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}