{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 358","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/358.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Nam digestio, secretiones & excretiones, quibus actiones naturales absolvuntur, motibus vitalibus prospiciunt eorumque incolumitatem tuentur; his vero salvis & integris omnes bene habent actiones, quae vulgo ad animam referuntur. Scire oportet, hominem non tantum eum in finem indigere alimentis, ut subtilissima illa & nutritiva sanguinis portio, motu & calore destructa, restauretur, sed etiam, ne motus illi vitales systaltici & expansivi cordis, vasorumque sanguiferorum & canalium, qui liquida vehunt, qui secernunt, & qui reciproce ac per vices exercentur, torpescant vel interrumpantur. Scholion. Paucis admodum cognitam esse hanc veritatem intelligo, quare homo ad vitam servandam non exigua alimenti optimi mole possit esse contentus, sed ingens quotidie quantitas cibi & potus necessaria sit. Ratio nobis haec esse videtur; quoniam nempe futurum, ut motus canalium systaltici & expansivi, qui fluidorum progressum & directiones moderantur, brevi elanguescant vel penitus pessundentur, nisi sufficiens & panlo copiosior fiat alimentorum, praesertim liquidorum, ingestio. Nam ut in doctrinis physiologicis jam satis explanatum est, vasorum vis contractiva partim a nervorum rore lymphatico, partim a sanguine, tunicas vasorum permeante, proficiscitur; tubulorum vero expansionem contenta intus conveniens humorum moles efficit. Hi motus, in aequilibrio positi, ita sese invicem excipiunt, ut systole producat diastolen, diastole vero rursus provocet systolen. Jam quum ingens quotidie humorum copia per tot secernicula, per tot tubulos ac meatus e corpore ejiciatur, sequitur, ut, nisi quotidie amissi fiat restitutio, vivida illa vasorum expansio minuatur, tandemque ex toto desinat. Deinde sufficiens succorum copia in vasis necessaria est eam ob causam, ut vasa minima, quae maxime excretionibus dicata sunt, & quorum interventu humores ex arteriis in venas transeunt, expansa atque aperta serventur, quum alias succorum appulsu destituta facile conciderent. Ex quo utique conficitur vasorum obstructiones a defectu aeque ac copia humorum progenerari.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 357","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/357"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 359","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/359"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}