{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 395","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 395","ref":"395","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/395","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/395.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Primo enim minimas illas in tunicis insidentes glandulas, ex quibus fermentalis & solvens liquor stillat, quae innumerae sunt, spirituosa rigidas efficiunt atque indurant, ut lympham illam stomachicam, ad appetentiam & digestionem ciborum valde utilem, amplius plorare nequeant. Deinde appetitus & ciborum digestio secundum naturam quae a liquamine illo acidulo fermentativo, a coctione in plicis ventriculi relicto fit, plane destruitur, quoniam spirituosa vim lymphae gastricae valde enervant. Notum enim est, summe corrosivos liquores adsociatione valde rectificati spiritus penitus edulcorari posse, & omni fermentationi spirituosa admodum resistere. Tum etiam totum digestionis in primis viis negotium maxime a temperato calore sanguinis aeque ac a temperata succorum lymphaticorum salivalium & solventium natura & crasi fovetur, utriusque vero temperiem spirituosa plane destruere, apud omnes in confesso est. §. VIII. Spirituosi potus laedunt maxime omnium caput, unde in capitis & nervorum rnorbis nocentissimi sunt, quippe quos etiam vel excitant vel exasperant. Scholion. Id quoque intelligendum est de vino fortiori & potente, nam spiritus vini veteribus erat incognitus. De vino vero Galenus Libr. III. de temper amentis & Libr. II. de sympiomatum causis haec prodidit: tremore corripiuntur, qui se vino meraco amplius impleverunt & vinum immodice haustum morbum attonitum. epilepsiam, laesiones motus sensusque facit. Rolfinccius ord. & method. medend. Comment. Sect. III. Cap. 19. mentionem facit quartanarii cujusdam, qui pro recuperanda sanitate spiritum vini ad ebrietatem usque ingurgitavit brevi insequente convulsione & insperata morte. Haechstaedterus Dec. X. Cap.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 394","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/394"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 396","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/396"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}