{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 417","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/417.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"CAP. VI. DE PERNICIALI RARUM RERUM, QUAE EXCEETIONES Comment. in aph. 20. Sect. 11. observatio est; compressa vero diutius alvo intestina potius sursum, quam deorsum moventur, regurgitant flatus ad ventriculum inque ructus solvuntur, id quod etiam jamdudum ab Hippocrate notatum fuit, qui Libr. de Loc in Homine §. 50. restitante, inquit, alvo propter vehementem stabilitatem corpus intumescit, & Libr. de statibus: obstructo inferiori ventre in universum corpus flatus discurrunt. Nulli vero parti tam incommoda est alvus constricta, quam capiti, quod semper exinde male habet morbique ibi consistentes ingravescunt; sicut contra ab alvo liquida, vel si obstructa fuerit, per clysterem subducta mox superiores partes, ut scribit Celsus L. IV. C. III. resolvuntur. Per multiplicem in certo habemus expersentiam, alvi fluxu temere adstringentibus suppresso, ita tonum viscerum & intestinorum laesum fuisse, ut in imbecillioribus & repletis saevissimum illud & chronicum hypochondriacum malum suam inde originem traxerit. Vel etiam febres lentas, mesentericas, aut decubitu facto ad viscera abdominis cachexiam, tumorem pedum oedematosum, ad thoracem pleuritides, ad caput apoplexias, ophthalmias, ad articulos arthritides inde coortas observatum fuit. §. XVI. Majori adhuc periculo dysentericus fluxus adstringentibus sistitur; acris enim & maligna materia intus retenta pejora mala procreat, ut sunt cardialgia, singultus, summa anxietas & inquietudo, vel funesta intestinorum inflammatio, vel etiam cruentae in albam & incruentam, quae pejoris est naturae, conversio. SchoCerte nihil magis est pestiferum, quam adversus dysenteriam statim sistentibus pugnare; corrigere potius causticam materiam temperantibus & delinientibus convenit eamque sive statim inter initia per vomitum, sive etiam per laxantia leniora educere iisque balsamica & roborantia externe pariter & interne interponere. §. XVII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 416","label":"COHIBENT, INDOLI ATQUI EFIECTU","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/416"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 418","label":"CAP. VI. DE PERNICIALI RARUM RERUM, QUAE EXCEETIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/418"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}