{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 84","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/84.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Ita febris, quae motus solidorum ac fluidorum nimis acceleratus est, symptomata sunt immodicus corporis calor, sitis inexhausta, vigiliae assiduae, virium & succorum consumtio appetitus dejectio, respiratio auctior, urina rubicunda: nam haec omnia sunt fructus & effectus nimis accelerati sanguinis circuli. Simili modo inflammationis symptomata, ex quibus ea cognoscitur, sunt partis affectae dolor, tumor, rubor; arteriarum vehementior pulsatio: quia haec omnia a denegato sanguinis libero circuitu, propter ejus in vasculis stases vel partium nervosarum stristuras, necessario proveniunt. §. XXIX. Symptoma secundaria non immediate ex priori morbo, seu motu morboso, sed ex alia causa superveniente pronascuntur. Scholion. Horum symptomatum exemplum praebent ventriculi aut meningum vel pulmonum inflammationes febribus acutis vel etiam exanthematicis, variolis, morbillis in earum statu demum supervenientes; nam sine illis prior morbus consistere potest. Sed hi, si aeque rem aestimes, distincti a priori illo sunt morbi & motus morbosi, in aliis etiam partibus residentes: quia vero effectus & producta sunt prioris morbi symptomata jam vocantur. Nihil in nostris regionibus solennius est, quam ut febribus acutis, item variolis & morbillis demum in fine purpura rubra vel alba, saepissime funesta, superveniat: quia, vt mihi quidem videtur, excrementitii succi, ex ipsa sanguinis febrili dissolutione geniti, atque ob cohibitam diutius alvum in intestinorum latebris occlusi, in humorum massam postliminio recipiuntur, & haec pessimae sane indolis exanthemata cum febrili insultu suscitant. §. XXX. Neque symptomata morbis supervenientia confundi debent cum aliis affectibus, qui demum sublatis morbis prioribus subnascuntur. Scholion.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 63","label":"CAP. III. DE MOREORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/63"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 65","label":"CAP. III. DE MOREORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/65"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}