{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.8-11","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.8-11","ref":"92.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.8.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Haec utique animae methodus, in conservatione corporis, quemadmodum est simplicissima: ita etiam a tironibus, quibus simplicia, facilia, & quae ingenium non adeo fatigant, maxime arrident, avidispsime & coeco animi impetu arripitur. At enim vero, quum haec nimis generalia sint, atque ejusmodi principium, scientia, intentione, & potentia motus tam vitales quam naturales dirigendi instructum, frustra supponatur, quippe cujus existentia nondum solido quodam ratiocinio probata est; causas has metaphysicas, quae potius mentis, quam corporis operationibus explicandis inserviunt, jure meritoque rejicimus, easque in physicam corporis humani scientiam neutiquam recipiendas esse existimamus praesertim cum ejusmodi admissis omni vera ratio & demonstratio in medicina, quae maxime in vera causarum, quae corpus in functionibus suis mutant, inquisitione versatur, uno ictu praescinditur. Quemadmodum functiones ac motus, qui ad machinae corruptibilis conservationem tendunt, a causis mere mechanicis, i. e. rerum corporearum facultatibus earumque mutua actione ac reactione dependent; ita ab eodem fonte causas, quae machinam corporis nostri pervertunt vel plane destruunt, derivandas esse arbitramur. Causa morbifica recte definita est a Galeno Lib. de Symptomat. Different. quod sit illa, quae suapte natura, propriisque ac insitis viribus ad morbi generationem confert sive proxime sive remote. Scholion. Nam quemadmodum alimentis aeque ac elementis & venenis peculiaris inest vis ac facultas operandi in corpus humanum, ejus motus diversimode mutando: ita nullum est dubium, quin causae morborum opifices, proprias atque insitas vires ac facultates habeant, corporis nostri partes solidas ac fluidas multifariam in motu suo turbandi & alterandi. Patet id maxime ex diversis phaenomenis atque effectibus. qui in morborum generatione conspiciuntur. §. VII. Venenorum vehemens illa operatio, qua celerroe pervertunt ac destruunt machinae nostrae vitales & conservatorios motus, causarum aliarum nocentium & morbidarum indolem, principium & modum operandi perquam pulchre declarat. Scholion. Quod venenorum diversa genera sint & cuivis peculiaris potentia agendi in corpus pernicialis insit, ex eorum effectu diversissimo, quem exercent: satis clarum ac perspicuum est. Ita mercuriale venenum pecuriali ratione agit in fauces earumque glandulas, eas constringendo & exulcerando. Arsenici virus atrocibus tormentis, vomitionibus enormibus, convulsionibus, & sphacelatione tunicarum intestinalium necat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.5-3-7","label":"92.5 to 92.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.5-3"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.12-15","label":"92.12 to 92.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.12"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}