{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 100","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/100.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"CANERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTNICVLO. nuissima veneni spicula obtundant, atque contextu suo oleoso viscoso involvant, sed & quia ad constrictas nervosas partes relaxandas, vix ulium melius quam in hisce est auxilium. De quibus autem omnibus meretur certe evolvi Wepferi, Medicorum & Anatomicorum peritissimi, doctissimus libellus de cicuta aquatica, qui varia experimenta cum venenis, emeticis & purgantibus, animantibus eadem ingerendo, instituit, & quae ea sequuta sunt symptomata, nec non internas quae post mortem deprehendit laesiones, curate notavit & consignavit. XVII. Ipsa mercurialia, sicuti dextre praeparata & prudenter adhibita, usus sunt longe praestantissimi; ita vicissim minus recte parata & praepostere exigua etiam dosi propinata, universum corpus gravissimo damno afficiunt. Memini prae aliis, Chymicum quendam Empiricum ante aliquot annos iactitasse, se incomparabilem adversus podagram possidere medicinam, tam praesentaneae virtutis, ut tribus tantum granis, tertia quavis hora assumtis, omnes omnino dolores, intra XXIV. horas, ad miraculum usque abigeret. Permotus hac gloriatione generosissimus quidam vir exquisitissime sentientis naturae & iam a triginta annis dolore podagrico ex haereditaria dispositione afflictus, Lipsiae periculum fecit, ac per diem sex pulveres deglutivit, quibus usurpatis, omnis quidem dolor simul & semel conquievit, sed subsequenti nocte inquietus erat, anxietate summa cum vertigine premebatur, ut caput vix erigere posset, extrema frigescebant, & mane quum e lecto surgere volebat, apoplexia tactus misere interiit. Oblati postmodum a cognato mihi sunt ad examen efficacissimi hi pulveres, quo, institutis nonnullis experimentis, eosdem mercurialis esse prosapiae deprehendi, tam corrosivos, ut gustatae fauces & linguam instar mercurii sublimati afficerent atque constringerent; quod autem dolor inde evanuerit, procul dubio ratio est, quod suscitato in exterioribus spasmo, materia acris ad interiora repulsa est. §. XVIII. 100 SCT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVCBARVM §. XVIII. Porro Forestus lib. XIIX. de stomach. aff. obs. XIV.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 99","label":"GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/99"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 101","label":"CANERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTNICVLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/101"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}