{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 142","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/142.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Praeter putridam quae in sanguinem cadit corruptionem, alia adhuc non adeo tamen exitiosa, eius species est, qua ille extra vasa consistens, ex inflammatione praecedente, in purulentam substantiam fatiscit, & apostema, quod nihil nisi ingens purulentae materiae in quadam parte collectio est, efformat. Prout vero eiusmodi abscessus variat, easque vel internas, vel externas, prehendit partes, ita differentibus etiam & peculiaribus signis cognoscitur. Et quum subinde apostema longo artis usu exercitatos Medicos fallat, non incongruum erit, hoc loco exponere, quibus indiciis in universum & speciatim etiam sese prodat. Igitur in genere sciendum est: omnibus abscessibus, ubicunque etiam lateant, febrem continuam, lentam quotidianam, cum remissione & exacerbatione, pulsu debili & celeri, quae tandem vires & succos depascit, nec non sudorem continuum, praesertim nocturnum, coniungi, adeo, ut corporis partium marcor nunquam non sequatur. XVII. Primum vero apostema non raro abdominis regionem obsidet, atque inter peritoneum eiusque musculos sedem fixam habet. Cognoscitur, si vel supra, vel infra umbilicum, aut ad latera, circa costas spurias, versus dorsum, fixus cum tumore duro dolor per longius tempus persistit. Praeterea inappetentia, calor lentus cum insigni marcore, pulsuque celeri adsunt, urina sedimentum ponit, & vires indies decrescunt. Quae symptomata, valde dissidentes Medicorum coniecturas subinde peperisse meminimus, quum alii malum pro inflatione intestini coli, alii pro glandulae omentalis tumore & scirrho, nonnulli pro dolore calculi habuerunt: adhibitis vero externis mollientibus cataplasmatibus, tumor durus tactui renitens, mox pure repletus valde increvit, & apertus copiosum cum foetore pus effudit. §. XVIII. Si quando abscessus thoracem occupat, quod saepius In thorace.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 141","label":"SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/141"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 143","label":"SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/143"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}