{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 17-2","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 17-2","ref":"17-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/17-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/17-2.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"NN MECIATI ADTERINTEVS. vero cuncta alcalina salina & terrea in eo conveniant, quod acidum quodvis cicurent ac in tertium quoddam commutent: in eo tamen quaedam intercedit differentia, quod salia alcalinae indolis, sive lixiviosa, non solum a quovis acido, sed etiam liquore aqueo in corpore celerrime & ex toto solvantur, terrea vero non tam facile penitus liquescant, uti conspicuum est in coralliis, martis limatura, calce viva, quae nec ab acido, praesertim vegetabili, prorsus dissolvuntur, sed semper fixior quaedam terrestris substantia restitat. Deinde alcalina falia praeter vim absorbentem, suscepto in connubium acido, novam acquirunt medicamentosam virtutem, viscidos nempe, limosos & tenaces succos incidentem & colliquantem, leniter stimulantem, ac vel alvum, vel diuresin, vel etiam diaphoresin movent, & promte quoque per excretoria transeunt: plurima vero alia ex corporibus alcalinae naturae non tam expedite excretiones proritant, sed potius quandoque adstringentem relinquunt effectum, uti sosenne est limaturae martis, coralliis, bolis & terris sigillatis. Corollaria practica. I. Quia igitur alcalina terrea nonnisi ab acido dissolvuntur, hinc utique cavendum est, ne in iis morbis, ubi primam regionem, in qua absorbentia maxime operatianem suam exsequuntur, magna crudorum & viscidorum sucocorum colluvies obsidet, ne indissolura ibi haereant, stomachum gravent, appetitum & digestionem destruant alvumque reddant adstrictiorem; id quod saepius in febribus ardentibus, biliosis, hecticis & ubi languor motus peristaltiti & constrictorii in ventriculo praesto fuit, factum fuisse observavimus. II. Vicissim quia haec absorbentia acidum tam promte absumunt atque invertunt, acor autem purgantium & vomitoriorum efficaciam quam maxime impedit atque infringit, utilissime digestivi loco, ubi iusta acidi ex superantis suspicio, horum usui praemittuntur. III. 268 SECT. H. CAP. IV. EE MEDIGAMENICRVIS QVETVOR SVIIIIS III. Vtur omnia terrea absorbeans & obtundant acidum; ob diversam tamen singulorum texturam & naturam, quandoque sit, ut productum ex ipsis valde differat, ac diversum saepe intentioni non respondentem in corpore essectum exsequatur, & hinc exquisitus in oblatione servandus delectus. Quando scilicet Medicus praeter virtutem absorbentem, etiam quandam roborantem & abstringentem desiderat; expedit marina potissimum, & ex his corallia & ostreas, nec non testas ovorum, item varias margarum species, nprimis quae sigillari solent, in usum vocare.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 16-2","label":"SORBENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/16-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 18-2","label":"SORBENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/18-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}