{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 179","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/179.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Quod vero hoc balneum prae aliis id singulare habeat, quod tam facile, atque ex tempore quasi suscitet febres, haec vera mihi videtur subesse ratio: tum quod nulla alia tam fervidi caloris thermalis aqua reperiatur, tum etiam quod largiorem quam ulla alia terrae martialis ochreae & calcariae adstringentis, in lapidosas concretiones pronae, copiam in sinu foveat, quo sit, ut usu externo subito tumores oedematosos intro repellat & abigat, diuturna ulcera consolidet, pustulosas & ulcerosas cutis defoedationes & erosiones siccet, & sic efficacem poros & tubulos subcutaneos constrictivam facultatem luculenter prodat. Si quis itaque in balneum hoc nimis calidum corpus immittit, ab externo calore sanguis exaestuatur & in magnam intestinam agitationem, praesertim si iam copiosus & impurus, abripitur, exterius vero ob constrictos poros particulae aereo-sulphureae non exhalare possunt, sed eaedem insultantes in partes nervosas, arterias ipsumque cor, systoles & diastoles motum valide intendunt, & ita febrem accendunt. XIV. A transpiraPraeterea excretionis per cutis poros rite succedentione cohibitis utilitatem, & suppressae noxam luculenter testatur, quoc ta exacerqui impura habent corpora, sive humores excrementitiis bantur morpartibus refertos, ut sunt podagrici, arthritici, aestivo tembi ex impupore, quo liberius & copiosius sordes per subcutanea spiraritate. cula difflantur, a paroxysmis & symptomatibus immunes degant; degant; brumali autem & autumnali, gravius affligantur, quia aere circumfluo denso atque compresso, perspiratio imminuitur, sordesque excrementitiae magis retinentur, graEadem ratio vius detrimentum corpori certo allaturae. subest, quare senes, quum ob cutis poros & vasa minima strictiora, non tam liberam & copiosam per cutis poros experiantur evacuationem, quam viri & iuvenes, ab impuritatibus restitantibus morbos aetati senili infestos incurrant, ut sunt maxime scorbutus, calculus, ulcera vesicae, scabies, tormina intestinorum, diarrheae, stranguriae, oculorum & aurium vitia.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 178","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/178"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 180","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}