{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 180","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"At vero licet magni & graves morbi a prohibita perspiratione & remanentibus intus sordibus originem ducant: longe saeviora tamen & quae plus periculi habent pathemata pullulant, si quando materia excrementitia, a connubio sanguinis iam tum separata & ad cutis peripheriam tubulosque subcutaneos salutariter propulsa, foras non eiicitur, sed ibi subsistens ac ad interiora recedens, cum succis vitalibus denuo nupta fuerit. Haec enim certe materia veneni vim & naturam obtinet, ac licet mole valde exigua, dum tamen sub penetranti & adversa subtilitate partium valde heterogenearum, in partes nervosas sensibiliores agit, truculenta instar veneni symptomata excitat. Id quod ut iam ulterius excutiamus & luculentis fide dignis exemplis ac observationibus confirmemus, operae certe erit pretium; quo rerum medicarum cultores perspiciant, plures & saevissimorum affectuum caussas, non tam in mole & quantitate nimia, vel intemperie crassa sanguinis & humorum, quam saepius in parva & exilis molis materia, nervosis tamen partibus summopere infesta, esse quaerendas. §. XVI. Vt itaque ab ipso capite ordiamur, saepius observavi, eos qui capillamentum gestare sueverunt, demto improed bzy G oogle provide ope culo, exquisitum capitis dolorem, cum tinnitu aurium, nec non vertiginem incurrisse; alios vero his malis afflictos, tecto falsa coma capite, ab iisdem liberatos. Nihil porro frequentius in infantibus visitur, quam a crusta lactea, solo frigore repulsa, febrem continuam excitari, qua desinente illa revertitur, quae quoties repulsa fuit, toties de novo febrem accensam annotavimus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 179","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/179"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 181","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}