{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 181","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Nihil quoque periculosius est, quam in tinea capitis improvide exterius unRepulsa enim materia guenta vel lavamenta applicare. corrupta acri ad cerebrum eiusque membranas ac nervorum principia, epilepsiae, praesertim in infantibus, aliique graves capitis morbi, accidunt. Amatus Lusitanus Cent. I. obs. 36. in puella undecim annorum, obesa & sanguinea, a capitis lotione apoplexiam, elapsa nondum hora, supervenisse, memoriae prodidit. Ex capitis ulceribus obsessi lotione, surditatem concitatam, Misc. nat. cur. Dec. III. An. III. Et nos a linimento tineae capitis obs. 9. commemorant. praepostere adhibito, in infante decem annorum oculi dextri inflammationem observavimus, quae in suppurationem & Vidi quoque ab aperfectam demum coecitatem transiit. choribus & favis linimento inconsulto siccatis, asthma convulsivum subortum, ad quod abigendum, vesicatorium in nucha insigni cum levamine applicatum. XVII. Singulare etiam salutaris & criticae in capite excre- Ex abscissa tionis genus est, plica sic dicta Polonica, qua serum excre- plica Polini. mentitium viscidum cum sanguine ad caput copiose dela- ca. tum, ex poris capitis exsudans ac per crinium tubulos descendens, capillos in cirros conglutinat inexplicabiles, per quos tanquam peculiare organon excretorium, vitiosum serum eliminatur, non sine summo levamine & sanitatis emolumento. Quod si vero plica molesta abscinditur, graves, immo mortiferi morbi, corpus impetunt. Hoc enim facto, atroces capitis dolores, insultus epileptici, convulsivi, item phrenitis, mania, melancholia, vertigines, oculorum lippitudines & gutta serena, consequi solent. Interdum ad alias inferiores partes serum excrementitium retentum defertur, & dolores arthriticos aliaque syptomata luis venereae naturam aemulantia excludit. Quin nonnunquam pleuritis, peripnevmonia, haemoptysis ac phthisis inducitur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 180","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/180"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 182","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/182"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}