{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 182","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/182.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"§. XVIII. Scabies foedum quidem est atque molestum malum; corpus tamen a salso, acri & corrupto humore liberat, & praepostera medicatione repulsa, vel quo minus efflorescat impedita, gravi damno mactat, quod differt, prout maligna interiora repetens materia, diversas impetit partes in iisdemque sedem figit. Quod si enim ad caput defertur, periculosissimi morbi ibi suscitantur, apoplexiae, epilepsiae, vertigines, sopores sensuumque vitia. Sic Misc. nat. cur. Dec. I. An. I. obs. 58 ex scabie imprudenter abacta, lethalem apoplexiam annotarunt, quod etiam Mocbius institt. pag. 65. testatur. Caecitatem exinde profectam identidem Misc, nat. curios. D. II. A. VIII. pag. 255. & Sennertus prax. part. 3. s. 2. c. 44. fidem faciunt, Et Riedlinus in lin. med. ann. 1696, mens. Mai. obs. 1. narrat de ancilla, quae sordidissima scabie laborans, post inunctionem, bis factam, in epilepsiam incidit, cui assurgit quoque Sennertus l.c. Potissimum in infantibus perniciosum est conamen scabiem abolere, quandoquidem hoc facto, praeter suffocationem aliosque gravissimos morbos, saepius epilepsiam succrevisse, auctor est Hildanus Cent. III. obs. 10. XIX. Quando scabiosa materia relabitur ad pectus, periculosum asthma oboritur, quod in iuvene viginti annorum a scabie intempestive & empirice externis inunctionibus deleta, vidit Hildanus Cent. III. obs. 39. ubi aegrotus tanta pectoris angustia affectus est, ut vix spiritum trahere posset & puledi bzy G Google pulsus vix appareret, tandemque catarrho suffocativo extingueretur. Frequentissime vero a retrocedente scabie febris continua in corde & genere vasculoso accenditur, cum magna virium prostratione. Vidimus, hac cessante, septimo Febres. die scabiem rursus ad habitum corporis salutariter fuisse propulsam. Senes scabies, maxime sicca, infestat, quae si reprimitur, quartana fieri potest: & porrigine rursus apparente, haec cedit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 181","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/181"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 183","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/183"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}