{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 205","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/205.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quemadmodum itaque in iis, qui dispositi sunt ad Haemorrhoihaemorrhoides, nihil salubrius est eorum fluxu, si rite succedum turbae detrimentodit: ita vicissim nihil perniciosius, quam si deficiunt, vel plane perperam cohibentur; quod argumentum iam paulo ube-sae. rius excutere placet. Memoratu certe dignus hanc in rem est Celsi lib. VI. cap. 18. locus, in quibusdam, inquientis, haemorrhoidum fluxus parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio imbecilliores non fiunt, habent enim purgationem hanc non morbum, ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia materia, subitis & gravissimis morbis correpti sunt. Nam quando sanguis superfluus, & qui vitalibus conservatoriis motibus, nempe circulari & liberiori secretorio & excretorio. remoram iniicit, per solennes has vias minus excluditur, eius regurgitatio vel metastasis fit in varias alias corporis partes, cum summo vitae ac valetudinis discrimine. Quandoque concedit ad caput, & maniam, melancholiam vel etiam apoplexiam parit. Nonnunquam in pectus dilabitur, & pleuritidem, peripnevmoniam, phthisin vel asthma inducit. Saepius hepati incumbit, & scirrhum ac hydropem dirum producit. Saepius quoque in vasis mesaraicis & intestinorum membranis sanguis crassior & impurior congeritur, ibique spastica & hypochondriaca flatulenta symptomata & atroces dolores colicos ciet. Si porro ad renum viscus sanguis haemorrhoidalis suppressus regurgitat, nephritis & calculus, mictus quandoque cruenius, nascuntur. Et quando denique in habitum corporis impetuose protruditur. ibique subsistit, phagedaena & mali moris ulcera exoriuntur. XV. Quod testaQuae quod ita sint, passim auctores luculentis testimoniis tur Hippoac observationibus confirmant. Et quidem Hippocrates haemor. crates. rhoidum in melancholia & mania salubritatem disertis verbis asserit, lib. VI. aph. 26.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 204","label":"CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/204"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 3 206","label":"CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/206"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}